# Historia anatomica 354.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 354.5 to 354.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/354.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/354.5

Substantia membranea est, vt claudi ad conceptionem, dilatari ad incrementum foetus, cogi ad exclusionem eiusdem, secundarum, & rerum quę contra naturam continentur, posset; hoc enim soli membranae conceditur. Tota vteri compositio, ex multis similaribus particulis, tunicis scilicet, venis, arteriis, neruis & vinculis constituitur. Tunicarum exterior communis dicta, omnium quae à peritonaeo oriuntur crassissima est; interior verò reliquas totius ventris membranas crassitie superat; non tamen omni ex parte pariter crassa visitur. Namque ad fundi osculum crassissima est; quà verò in obtusos definit angulos, tenuior apparet. Triplici haec villorum genere intertexta est. Rectos primùm habet maximè conspicuos, quibus semen è sua ceruice, vt ceruus è profundis cuniculis serpentem narium inspiratu, allicit; tum obliquos, quibus foetum retinet; postremò transuersos & circulares ad exclusionem foetus & sordium. Interior haec tunica valde carnosa est, vt ad conceptionem augeatur vteri calor. Augetur minuiturque harum membranarum crassities, non modò per aetatis discrimina, sed etiam per mensium & conceptuum tempora; puellis enim tenues sunt; fluentibus iam mensibus crassiores; crassissimae his quę vtero gesserunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
