# Historia anatomica 357.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 357.1 to 357.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/357.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/357.1

virgineum constituentes. Vsus caruncularum duoVrinae meatus. Clitoris. De singulis vteri partibus dissimilaribus. CAP. XII. TERI nomine totum id intelligo, quod à pudendo externo ad fundum vsque, in quo fit conceptus, extenditur. Est autem à pudendo ad fundum vnica quidem via, eaque satis patens; sed multae tum in ipso limine, tum in toto eo ductu occurrunt particulae, varij sinus; thalami, atria, quę singulare Naturae in natura ipsa (ita enim vterum veteres appellarunt) artificium commonstrant. Vt autem singula haec accuratè lustremus, totum vterum in quatuor dissimilares & compositas partes diuidere placet; fundum vteri, quod proprium est vteri corpus; os vteri internum; collum vteri, & pudendum seu orificium colliPostremum hoc quia secantibus primùm occurrit, priùs describendum est. Pudendum ergo muliebre αἰδοῖον γυναικεῖον, vuluae & laruae nomine donatum, primam constituit partem, in qua variae occurrunt particulae; aliae quidem statim obuiae etiam citra sectionem; aliae sub his latitantes. Obuiae sunt, pubes, monticulus, labra duo, magna rima; latitant autem sub his, alae & nymphae, carunculae quatuor, clitoris & vrinae meatus. Pubes in anteriore ossis pubis parte sita, Graecis κτεις dicitur ῥίχωσις ἐπίσειον Latinis pecten. Monticulus collis instar protuberans & pilis decoratus, mons Veneris dici solet. Labra duo cutacea sunt, sed spongiosa adipeque multo conferta: sita sunt ad latera magnae rimae & ossa pubis pertingunt. Rima magna, Gręcis χίσμα, Latinis scissura, fissura, longior est foramine quod penem admittit, quia cutis membranis crassior, non ita in partu distendi potuisset. Disiunctis aliquantulum pudendi labiis conspicuae sunt alae, περύγια seu πτερυγώματα, molles, spongiosae, quae ita aliquando prominent, vt eas excindere cogantur mulieres, pręsertim apud Aegyptios. Earum vsus est ab ambientis frigore & externis iniuriis vterum ac vesicam tutari, vrinam etiam è rimae fundo acceptam, tanquam inter duos parietes deducunt, vt saepè absque labiorum pudendi irrigatione foras prosiliat Nymphas vocarunt quidam, quòd aquis pręsint, meatui quippe vrinario, vnde vrina tanquam à fonte corriuatur; alij malunt carunculas mox describendas, Nymphas appellare; sed parum interest. Sub alis carunculae apparent valuularum instar, quae in virginibus quatuor apparent, membranulis quibusdam coëuntes; anterior vna, vesicae orificium tegens; posterior altera, & duae laterales, non transuersim, sed in longum sitae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
