Latin
357.5 to 357.8
André Du Laurens, Historia anatomica 357.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hae florem virgineum garyophilo nondum planè explicato (ocellum vocant nostri persimilem, claustrum virginale &hymen tantopere celebratum, vt eleganter obseruat Pineus, constituunt; membranis autem laceratis &carunculis velut attritis, perit flos, remanentque eędem carunculae, sed ita disiunctę contractaeque vt coluisse aliquando neges. Earum vsus est ab aëre &externis corpusculis vterum tueri, &in venereo congressu maris pudendum titillare; his enim calefactis &spiritu turgidulis, penis ita constringitur, ac si manu obductus vndique comprimeretur. Est etiam in ea parte conspicuus vrinae meatus, quem tegit caruncula. Tandem in superiore &anteriore vuluę apice particula quaedam apparet, quam primus inter recentiores descripsit eleganter Fallopius. Non fuit tamen veteribus incognita; hanc Auicenna Albatram vocat, id est, virgam: Albucasis Tentiginem; Fallopius κλειτορίδα, ab obscoeno verbo κλειτορίζειν; Columbus Amorem &dulcedinem Veneris; nos mentulam muliebrem &penem foemineum. Particula hęc ligamenta habet duo, caua, ab ossibus pubis orta, intus spongiosa, atro crassoque sanguine plena, &exiles musculos quatuor: habet etiam in extremo aliquid glandi simile, quod tenuissima cute instar praeputij tegitur. In hoc à virili mentula differt, quòd meatum habeat nullum excernendo semini dicatum. Huius vsum agnoscimus, ve perfricata torpentem excitet facultatem. Crescit in quibusdam tam importunè, vt extra rimam pendeat mentulae instar, &ea sese mutuò fricent mulieres, quas propterea tribades seu fricatrices dicunt. Latitat haec particula in pinguiore pubis parte &artificiosa eget sectione. Secunda vteri pars, collum vteri aut ceruix dicitur, quo nomine totum id complectimur, quod à carunculis iam descriptis, ad os vsque internum extenditur. Fallopius mauult sinum pudoris quàm ceruicem ap pellare; ex ore enim angustiore, in amplissimum sinum definit. Galeno etiam &Sorano κόλπος γυναικεῖος dicitur. Canalis est oblongus vaginę instar &penis virilis receptaculum. Huius substantia in puellis delicatior est, in adultis callosior, in senibus ferè cartilaginea: crebro enim partium attritu &collisione tandem occalescit. Quin etiam dum conniuet ceruix, rugosa cernitur vt Boum palatum; dum verò distenditur, exquisitè laeuis, &lubrica apparet, vt in coitu virile membrum amplexaretur &exsugeret. Sinus hic in coitu nunc breuior fit, nunc longior, nunc dilatatur, nunc constringitur, vt aut longiori mentulae cedat, aut eidem breuiori occurrat.