# Historia anatomica 357.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 357.5 to 357.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/357.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/357.5

Hae florem virgineum garyophilo nondum planè explicato (ocellum vocant nostri persimilem, claustrum virginale & hymen tantopere celebratum, vt eleganter obseruat Pineus, constituunt; membranis autem laceratis & carunculis velut attritis, perit flos, remanentque eędem carunculae, sed ita disiunctę contractaeque vt coluisse aliquando neges. Earum vsus est ab aëre & externis corpusculis vterum tueri, & in venereo congressu maris pudendum titillare; his enim calefactis & spiritu turgidulis, penis ita constringitur, ac si manu obductus vndique comprimeretur. Est etiam in ea parte conspicuus vrinae meatus, quem tegit caruncula. Tandem in superiore & anteriore vuluę apice particula quaedam apparet, quam primus inter recentiores descripsit eleganter Fallopius. Non fuit tamen veteribus incognita; hanc Auicenna Albatram vocat, id est, virgam: Albucasis Tentiginem; Fallopius κλειτορίδα, ab obscoeno verbo κλειτορίζειν; Columbus Amorem & dulcedinem Veneris; nos mentulam muliebrem & penem foemineum. Particula hęc ligamenta habet duo, caua, ab ossibus pubis orta, intus spongiosa, atro crassoque sanguine plena, & exiles musculos quatuor: habet etiam in extremo aliquid glandi simile, quod tenuissima cute instar praeputij tegitur. In hoc à virili mentula differt, quòd meatum habeat nullum excernendo semini dicatum. Huius vsum agnoscimus, ve perfricata torpentem excitet facultatem. Crescit in quibusdam tam importunè, vt extra rimam pendeat mentulae instar, & ea sese mutuò fricent mulieres, quas propterea tribades seu fricatrices dicunt. Latitat haec particula in pinguiore pubis parte & artificiosa eget sectione. Secunda vteri pars, collum vteri aut ceruix dicitur, quo nomine totum id complectimur, quod à carunculis iam descriptis, ad os vsque internum extenditur. Fallopius mauult sinum pudoris quàm ceruicem ap pellare; ex ore enim angustiore, in amplissimum sinum definit. Galeno etiam & Sorano κόλπος γυναικεῖος dicitur. Canalis est oblongus vaginę instar & penis virilis receptaculum. Huius substantia in puellis delicatior est, in adultis callosior, in senibus ferè cartilaginea: crebro enim partium attritu & collisione tandem occalescit. Quin etiam dum conniuet ceruix, rugosa cernitur vt Boum palatum; dum verò distenditur, exquisitè laeuis, & lubrica apparet, vt in coitu virile membrum amplexaretur & exsugeret. Sinus hic in coitu nunc breuior fit, nunc longior, nunc dilatatur, nunc constringitur, vt aut longiori mentulae cedat, aut eidem breuiori occurrat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
