# Historia anatomica 357.9-12

André Du Laurens, Historia anatomica, 357.9 to 357.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/357.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/357.9

In medio ferè ceruicis huius progressu tradunt plerique, in virginibus reperiri membranam in medio perforatam, quae primo concubitu profuso sanguine disrumpi soleat, Graeci ὑμένα vocant, Latini hymen & virginale claustrum. Ego transuersam illam membranam, siue sit in medio, siue in principio ceruicis, si reperiatur, pręter Naturae institutum esse puto; puellas enim & abortiuos foetus vidi quamplurimos, in quibus membrana illa non aderat. Quis enim illius foret vsus? Tertia sequitur pars, quam σόμα τῶν ὑστερέων, id est, vteri orificium, aut os internum, cum Hippocrate vocamus. Meatus est satis angustus, in quem vteri amplior cauitas tandem dehiscit. Fallopius ceruicem esse putat vteri; sic ossium angustiores partes, ceruices appellare solet Galenus. Orificium hoc si exteriore parte inspicias, tinchae piscis vel canini oris nuper in lucem editi speciem prae se ferre videbis. Galenus glandi virili persimilem dicit; in partu rotundum fit coronae modo. Hoc angusto orificio maris semen prolectat vterus, quo concepto ita exquisitè clauditur, vt ne aciem quidem acus aut specilli admittat. O κόσαι (inquit Hippocrates 5. Aph.) ἐν γαστεὶ ἔχουσι, τουτέων τὸ στόμα τῶν ὑστερέων συμμέμυκεν, id est, Quae vterum gerunt, his vteri osculum occluditur. Crassa quidem est huius sub stantia, sed paulò ante partum euadit crassior, eique viscidum quoddam corpus glutino fere simile mira Naturę prouidentia sensim connascitur, vt distendi citra lacerationem in partu commodiùs possit. Conniuet hoc perpetuò etiam non praegnantibus, sed non exquisitè; nisi cùm aut semen admittere, aut foetui mensibusque exitum praebere debet. Est autem apertio haec occlusioque naturalis omnino, non voluntaria: maximo enim speciei damno genituram conceptam nec retinerent, nec fouerent mulieres, & saepe maritis versipelle hoc foeminarum genus imponeret, si spontaneus esset orificij interni motus. Tandem postrema sese offert pars omnium nobilissima semini excipiendo, concipiendo, suoque com plexu fouendo, ad foetus procreationem dicata; fundum vteri appellamus, in quo alitur, viuit & augetur Embryo, vt in ventriculi fundo coquitur chylus, & in vesicae cauitate continetur vrina. Superior est latiorque vteri pars, velicae fundo incumbens, ei tamen non alligata, sed libera, vt extendi ad incrementum foetus & contrahi faciliùs possit. In fundo hoc vnicus est sinus, vnica cauitas, quae tamen Vsus clitoridis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
