# Historia anatomica 358-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/358-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/358-2

& pingui obducitur hoc os paulo ante partum. Gris aevertio occlusioque non debuit esse veluntaria, sed naturalis. Quarta vteri pars, fundum vters. Vnica est in vtero cauitas. in dextram & sinistram partem diuidi solet. Dextram masculinam, sinistram foemininam dicunt, quòd dextra parte mares, sinistra foeminae concipiantur. Aph. 48. sect. 5. & Parmenides δεξιτέροισιν μὲν κούρους, λαιοῖσι δὲ κούρας concludi existimauit. Eam autem conceptus dignitatem, caliditati dextrarum partium tribuit Hippocrates. Hae partes nullo septo discretae sunt, sed linea tantum distinguuntur, quam δικρόῖν, hoc est, medianam vocauit Aristoteles, qualis in scroto & lingua percipitur. Errant itaque & qui plures in vtero cellulas agnoscunt, & qui humanum vterum δικολπον id est, bis sinuatum putant. Cauitas haec angustissima est, vt quaelibet seminis portio ab ea comprehendi possit, non laeuis & lubrica, ne semen praeterflueret, sed rugis quibusdam exasperata, vt adhaereat faciliùs semen. Ad latera huius fundi processus emicant ad ilia aliquantulum inclinates, in brutis mammarum referunt figuram. Vulgus Cornua appellat, & primus Diocles κεραίας ἀπὸ τοῦ κέρατος, quòd cornuum recens erumpentium speciem referant, vocauit. In hos processus, non ita mulieribus ac in brutis conspicuos, semen muliebre excernitur, quia in hos eiaculatoria vasa desinunt. Tot ergo & similaribus & dissimilaribus particulis totum vteri corpus constituitur. An mulierum genitalia solo situ à virorum genitalibus distinguantur, vt existimarunt veteres, & an foemina in marem conuerti possit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
