# Historia anatomica 358-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/358-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/358-3

QVAESTIO VIII. ETVS est opinio clarissimorum virorum monumentis & omnium ferè Anatomicorum scriptis confirmata, non differre mulierum genialia à virorum spermaticis partibus, nisi solo situ: quòd foeminarum Q genitalia lateant, ob naturae debiliorem vim frigidamque earum temperiem; virorum autem foras promineant. Nam & vasa habent spermatica mulieres, tam παρασκευαστικὰ, praeparantia, quàm deferentia seu eiaculatoria, & testes semen excoquentes & penem, cuius figuram in vtero inuerso eleganter expressam volunt. Ceruix enim mentulae oblongior fundum autem linea mediana discretum scroti gerunt similitudinem. Id Galenus libris De vsu part. & De Anatomicis administrationibus, saepe inculcauit: id Aegineta, Auicenna, Rhasius, omnis denique Graecorum & Arabum familia personat: id Anatomici ferè omnes clamitant. Ad cuius haereseos illustrationem haec vulgo afferri solent, foeminas plerasque solius caloris vi genitalia foras trudentis, in mares esse conuersas. Non distinguebantur ergo forma, sed solo situ spermatica organa. Licinio Crasso & Cassio Longino Consulibus, Cassini puerum ex virgine in marem effectum, in desertamque Aruspicum insulam delatum legimus. Prodidit Mutianus Licinius Argis visum à se Arescontem, cui Arescusae nomen priùs fuisset, nupsisse, eique etiamnum mox & barbam & virilitatem superuenisse, uxoremque fauste duxisse. Eiusdem sortis & Smyrnae puerum se nouisse refert Plinius libro 7. cap. 4. in Africa P. Cossitium Tisdritanum ciuem in marem mutatum, qui pridie foemella fuerat, se vidisse affirmat. Et libro 8. Hyaenam ferox & astutum animal, alternis annis sexum commutare scribit Quid. 15. Metamorph. & quae modò foemina tergo Passa marem, nunc esse marem miramur Hyaenam. ρον, καται ἐν De partibus generationi dicatis. De Iphide idem narrat Pontanus, cuius carmen perelegans: Vota puer soluit, quae foemina vouerat Iphis. Volateranus Cardinalis sub Alexandro Sexto Pontifice Romae virginem se vidisse,

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
