# Historia anatomica 359.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 359.1 to 359.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/359.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/359.1

cui nuptiarum die subitò mentula erupisset, testatur. Narrat Antimeologij author sibi visum Auscis in Vasconia virum plusquam sexagenarium, canum, fortem & hirsutum, qui ad annum decimum quintum antè puella fuerat; tandem tamen ex casu ruptis tenuibus ligamentis, pudenda erupisse, sexumque mutasse, cùm ei nunquam antea menses fluxissent. Pontano, Caietana muliercula piscatoris per annos quatuordecim foemina, repentè vir facta est. Idem contigit Aemiliae coniugi Antonij Spensae ciuis Ebulani anno duodecimo postquam nupserat. Temporibus Ferdinandi primi Neapolitorum regis Carlota & Francisca filiae Ludouici Quarna Salernitani annos quindecim natae sexum mutarunt. Idem apud Conibricam nobile Lusitaniae oppidum sibi visum testatur Amatus Lusitanus in suis Centuriis. Extat apud Hippocratem nostrum sect. 8. libri 6. Epid. elegans historia, de Phaetusa, quae pulso in exilium marito, ita moerore confecta est, vt ante diem desierit esse menstrualis. Toτε, inquit, σῶμα ἡνδρώθη, καὶ ἐδασυθη πάντα, καὶ πώγωνα ἔφυσε, καὶ φωνὴ βαχείη ἐγενέσθη, id est, Huic corpus virile factum est, & hispida penitus euasit, & barbam emisit, & vox asperior est reddita. Idem contigisse scribit Namysiae, Gorgippi vxori in Thaso. Si itaque virilem aliquando induit naturam foemina, eiusque genitalia intus latitantia interdum sese promunt, pendentque vt in maribus, solo situ ea differre existimandum est. Hoc credidit antiquitas, & hodie Medici ferè omnes idem sentiunt. Ego veterum doctrinam semper magni feci; nullius tamen, vt loquitur Poëta, addictus iurare in ver ba magistri, quid hac de re sentiam, αυτovia primum, tum ratione (qui Philosophis soli sunt canes ad venationem caussarum) ductus, paucis aperiam & explicabo. Differunt vtriusque sexus genitalia non situ modò, sed etiam numero, forma & structura. Numero quidem, quia vesiculas illas, quas primus deprehendit Herophilus, & παραστάτας κυρσοειδεῖς, id est, varicosos adstites appellauit, non habent, nec etiam προστα τὰς ἀδένοειδεῖς, id est, glandosos praesides, ad penis radicem, & vesicae ceruicem sitos, in quibus asseruatur semen ad necessarios vsus. Iam verò dum ceruicem vteri inuersam mentulae virilis formam referre volunt, absurdissima proferunt. Nam ceruix vteri vnicam habet cauitatem, estque canalis oblongus, vaginae instar, peni virili excipiendo dicatus: at virilis mentula duobus constat neruis cauis, meatu semini & vrinae communi, musculis quatuor, neque in virili penè insignem eam cauitatem liceat obseruare, quam in ceruice vteri. Adde, quòd vesicae collum productius ceruicem vteri totam non comitatur, vt totum penem.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
