# Historia anatomica 359.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 359.5 to 359.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/359.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/359.5

Quocunque igitur modo vteri ceruicem inuertas, nunquam ex eo penem efformabis: ex vnico enim tria efformari corpora caua non possunt: at penem constituunt tria corpora caua, ligamenta duo ab ossibus orta, & οὐρήθρα: ceruicis verò vnica est cauitas. Obiicies nobis fortasse veterum tentiginem, & Fallopij clitorida, mentulae virilis speciem prae se ferentem, quippe quae ligamenta habeat duo, & musculos quatuor. Sed vide quàm sit huius, & virilis mentulę dispar ratio slitoris exiguum est corpusculum, vesicae nullo modo continuum, sed in vuluae apice positum. Clitoris meatum nullum habet excernendo semini dicatum: at virile pudendum oblongum est, fistulamque habet in medio, per quam in vteri ceruicem semen effundit. Neque verò vterini fundi inuersi & scroti (vt somniarunt veteres) vlla est similitudo. Scrotum enim cutis est rugosa; vteri fundum membrana densissima, tota intus carnosa, & multiplici villorum genere texta. Postremò, spermaticorum vasorum insertio, testiumque virilium & muliebrium figura, magnitudo, substantia, & structura multum inter se differunt, vt in historia Anatomica demonstrauimus. Excutiamus ergo ab animis nostris caliginem illam, & mulierum genitalia non situ modò, sed etiam numero figura & structura à virorum spermaticis partibus differre tanquam ratum adstruamus. Sed quid de foeminis in mares conuersis sentiemus?

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
