# Historia anatomica 361.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 361.1 to 361.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/361.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/361.1

Id verba Hippocratis satis declarant. Εὑρυχωρίη γὰρ σφὶν ὅσιν, ὥστεστρέφεται, ἀτετῆς κοιλίης ἔουσης. Est enim ipsis matricibus satis liber & spatiosus locus vt conuertantur, vacuo quippe existente ventre. Libro De natura muliebri, Si vteri ad hepar accesserint muta de repentè sit: cum sic habuerit depulsione per manum infra facta sub hepate aut sub praecordiis fascia deligato & aperto ore vinum odoratissimum infundito. Mouetur ergo sursum vt humectetur. Vt enim vterus seminis appetens, tanto interdum mouetur impetu, vt deorsum labatur: ita nimiùm resiccatus & sitiens, cur non ad fontem gratiosi vaporis, hepar quippe re curret? Moueri etiam ad latera, ad ilia & coxas docet Hippocrates locis citatis, vt non sit cunctandum profiteri moueri vterum locali motu. Sed an motus ille animalis sit, vel naturalis, controuersia non caret. Animalem esse voluit Plato. Vterum enim appellat Τῶον ἐπιθυμητικὸν, id est, animal concupiscentiae particeps: quem secutus est vetustissimus Are taeus, dum vterum σπλάγχνον vocat ἄγνιστα ζωῶδες, καὶ ὅκοιον τιτῶον ἐν δώῳ: viscus propè animatum, & velut animal quoddam in animali. Quinetiam animalem esse hunc motum ita demonstrant; quòd iucundis oblectetur & tristibus afficiatur (ex moerore enim hysterica subinde excitantur symptomata) quòd odoratis gaudeat, grauiter verò olentia, vt castoreum, & foetentem ex Syria assam auersetur ac fugiat. Hanc opinio nem conuellit Galenus 6. De locis affect. quia absurdum est ex multis animalibus constare vnum, & animalis omnis motus à musculis perficitur: at in vtero musculi nulli sunt. Cur autem iucundis & tristibus afficiatur, & quomodo odores persentiat, mox disputabitur. Nos de vteri motu ita sentiendum putamus, vt sit triplex: primus omnino naturalis, secundus planè symptomaticus & conuulsiuus, tertius mixtus. Naturalis à sola fit facultate ani mae: conuulsiuus, à sola caussa morbifica: tertius, & à caussa morbifica, & à facultate simul. Naturalem agnosco motum, dum semen è sua ceruice prolectat vterus, eique quasi obuiam oc currit, dum contrahitur ad conceptionem, dum cogitur ad exclusionem foetus, secundarum & rerum quę in eo contra naturam continentur. Ad motum hunc edendum villos obtinuit rectos, & circulares quamplurimos. Fuit necessarius omnino hic motus, vt exponit eleganter Aristoteles lib. De anim. 10. quia interior sinus remotior est, quàm vt è vestibulo quicquam seminis trahere possit. Itaque in anteriorem partem ei prodeundum est. Symptomaticus vte ri motus solam agnoscit caussam morbificam, conuulsionem scilicet.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
