Latin
361.6 to 361.8
André Du Laurens, Historia anatomica 361.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Talis in hysterica suffo catione conspicuus est: mouetur enim sursum vterus, quia conuellitur. Conuellitur autem aut ab exhausto aut à repletione, arefactis aut nimia humoris copia inebriatis ligamentis. Interdum à venenata aura, ex menstrui sanguinis &seminis suppressione: hinc suffocatio, &saepè respirationis interceptio, sublatis respirationis caussis finalibus, organicis, efficientibus. Respirationis nullus ferè vsus est in strangulatu vterino; quia perexiguus est cordis calor, sola transpiratione contentus. Premitur diaphragma, princeps libere respirationis organum: cerebrum animalis facultatis (quae respirationis caussa est efficiens) sedes ac domicilium in vteri affecti sympathiam &contagionem trahitur. Caeterùm motum hunc conuulsiuum appello, non conuulsionem propriè; quia conuulsio κίνησις ἐστὶ ἀπροαίρετος τῶν προαυρετικῶς κινουμένων: id est, iniussus earum partium motus, quae sponte nostra mouentur. Vterus autem non sponte nostra, sed sua mouetur: propterea in vterum non cadit conuulsio, sed in musculos tantùm. Ita singultum saepè conuulsionem appellat Hippocrates καταχρηστικῶς. Est tertius quidam vteri motus, qui partim à caussa morbifica, partim à facultate excitatur; vt dum nimiùm resiccatus &sitiens recurrit ad heparix μαλέον. Intemperies sicca ὑπὸ τῆς ταλαιπωρίης, à labore nimio contracta, caussa est morbifica. Recursus autem ad fontem gratiosi humoris ab appetitu fit naturali: famelicę enim &sitiMoueri renera vterum sursum. Moueri ad lateram. Plato animalem voluit esse vteri motum. Conuellitur Platonis opinio à Galeno. Quid sentiamus. Triplex vteri motus. Naturalis motiis. Symptomaticus vteri motus. Hysterica suffocatio. Tertius vteri motus mistus. Uterum ode ribus affici. Quomodo odores persentiat. Vterus odores non sentit sub odoris specie. Vterus cur exquisitißimi sensus. Cur oblectatur suauibus. Responsio. Cur aromatica &suaue olentia hystericam suffocationem pariunt. Solterio. bundae particulae humectari postulant.