Latin
362.1 to 362.5
André Du Laurens, Historia anatomica 362.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO X. FFICIvterum odoribus, &plerunque ita commoueri, vt varia inde emergant symptomata, quotidianus rerum euentus &summi Hippocratis auctoritas 5. Aphorismor. 1. περὶ γυναικείων, &libro De natura muliebri, satis testantur. Aristoteles 8. De historia animal. cap. 24. id confirmauit: grauidas enim mulieres ad odorem extinctae lucernae abortire scribit. Galenus saepe id pronunciauit. Sed quomodo odores persentiat vterus, &qua vi, pauci explicarunt. Ego meum hac de re iudicium libenter adferam. Quemadmodum color solius aspectus, ita odor solius odoratus obiectum est: atque vt visus peculiare habet organum, oculum scilicet, ita odoratus peculiare &vnicum organum, à Philosophis &Medicis statuuntur nares, non illae quidem externae, sed internae; quas constituunt os illud spongiosum, cribrique instar perforatum, &processus duo mammillares ac medullares. Vt ergo solus oculus videt, ita solae nares odores persentiunt. Absurdum est itaque existimare vterum odores sentire sub odoris specie; quia vterus non est proprium nec conueniens odorum αἰσθητήριον: afficitur tantùm ab odoribus ratione vaporum &materiae tenuissimae: sic iucundis odoribus recreantur atque exhilarantur omnes spiritus, non ratione odoris, sed vaporis aërei &tenuissimi, qui spiritibus εὖ πρόσφυτος est &consocialis, quique spirituum familiare &conueniens est alimentum. Multa à Medicis corpus nostrum dicuntur afficere καταχρηστικῶς, non sub propria, sed sub aliena specie. Sic melancholicus humor apud Galenum, colore atro, imaginationi tenebras offundere dicitur; cùm tamen id suo colore non praestet, sed temperie frigida; quia non videt sine oculis cerebrum. Ita vterum ab odoribus affici existimandum, non sub specie odoris, sed sub aliena, vaporis quippe &tenuissimae aurae odorem comitantis. Afficitur autem eo vapore celerrimè, quia exquisitissimi est sensus. Et sanè genitales partes acerrimo sensu donauit Natura, ad voluptatis illecebram, &speciei propagationem. Quis enim per Deum immortalem concubitum, rem adeò foedam, brutamque peteret, amplexaretur, ei indulgeret, nisi effrenis cuiusdam libidinis oestro percita essent genitalia: At quaeres, si odores sub propria specie non percipit vterus, cur oblectatur suauibus, quae verò ingratiodoris sunt, auersatur: Hoc tibi responsum feram, foetida omnia incocta esse &prauè permixta: propterea inaequaliter sensum afficere, vel spiritus à foedis tetrisque vaporibus impuriores reddi; vnde lipothymia &syncope. At genitalia spiritibus turgere, omnibus est exploratum. Sic Aristoteles 8. De hist. anim.