# Historia anatomica 362.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 362.1 to 362.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/362.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/362.1

QVAESTIO X. FFICIvterum odoribus, & plerunque ita commoueri, vt varia inde emergant symptomata, quotidianus rerum euentus & summi Hippocratis auctoritas 5. Aphorismor. 1. περὶ γυναικείων, & libro De natura muliebri, satis testantur. Aristoteles 8. De historia animal. cap. 24. id confirmauit: grauidas enim mulieres ad odorem extinctae lucernae abortire scribit. Galenus saepe id pronunciauit. Sed quomodo odores persentiat vterus, & qua vi, pauci explicarunt. Ego meum hac de re iudicium libenter adferam. Quemadmodum color solius aspectus, ita odor solius odoratus obiectum est: atque vt visus peculiare habet organum, oculum scilicet, ita odoratus peculiare & vnicum organum, à Philosophis & Medicis statuuntur nares, non illae quidem externae, sed internae; quas constituunt os illud spongiosum, cribrique instar perforatum, & processus duo mammillares ac medullares. Vt ergo solus oculus videt, ita solae nares odores persentiunt. Absurdum est itaque existimare vterum odores sentire sub odoris specie; quia vterus non est proprium nec conueniens odorum αἰσθητήριον: afficitur tantùm ab odoribus ratione vaporum & materiae tenuissimae: sic iucundis odoribus recreantur atque exhilarantur omnes spiritus, non ratione odoris, sed vaporis aërei & tenuissimi, qui spiritibus εὖ πρόσφυτος est & consocialis, quique spirituum familiare & conueniens est alimentum. Multa à Medicis corpus nostrum dicuntur afficere καταχρηστικῶς, non sub propria, sed sub aliena specie. Sic melancholicus humor apud Galenum, colore atro, imaginationi tenebras offundere dicitur; cùm tamen id suo colore non praestet, sed temperie frigida; quia non videt sine oculis cerebrum. Ita vterum ab odoribus affici existimandum, non sub specie odoris, sed sub aliena, vaporis quippe & tenuissimae aurae odorem comitantis. Afficitur autem eo vapore celerrimè, quia exquisitissimi est sensus. Et sanè genitales partes acerrimo sensu donauit Natura, ad voluptatis illecebram, & speciei propagationem. Quis enim per Deum immortalem concubitum, rem adeò foedam, brutamque peteret, amplexaretur, ei indulgeret, nisi effrenis cuiusdam libidinis oestro percita essent genitalia: At quaeres, si odores sub propria specie non percipit vterus, cur oblectatur suauibus, quae verò ingratiodoris sunt, auersatur: Hoc tibi responsum feram, foetida omnia incocta esse & prauè permixta: propterea inaequaliter sensum afficere, vel spiritus à foedis tetrisque vaporibus impuriores reddi; vnde lipothymia & syncope. At genitalia spiritibus turgere, omnibus est exploratum. Sic Aristoteles 8. De hist. anim.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
