# Historia anatomica 362.6-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 362.6 to 362.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/362.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/362.6

grauidas mulieres & equas ad odorem extinctae lucernae abortum pati scribit, quia inquinantur materni spiritus, quos per arterias vmbilicales trahit foetus. Vnicus hîc superest eximendus scrupulus, qui multorum ingenia quam diutissimè torsit. Cur, si odoratis gaudet & oblectatur vterus, statim quae suauiter olent, vt moschus, ambra, & similia, suffocationem hystericam pariunt? Quae verò ingrati odoris sunt, vt assa, castoreum, eundem affectum sanant? Hunc nodum cum doctissimis viris ita soluendum existimamus. Non quasuis mulieres admotis odoratis hysterica pati symptomata, sed eas tantùm, quarum prauè affectus est vterus. itaque bene olentia cocta & acuta admodùm cerebrum primùm afficiunt, eiusque membranas percellunt. In cerebri sympathiam statim trahitur vterus membranosus; quo affecto, qui priùs latitabant, in vtero vapores tetri suscitantur, & per arterias aut alios caecos ductus ad diaphragma, cor & cerebrum exspirant; hinc suffocatio. Quae verò foetida sunt, quia cruda & malè permixta, cerebri meatus obstruunt, neque interiores eius membranas lancinant.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
