Latin
QVAESTIO X
André Du Laurens, Historia anatomica 363
Unproofread scanNot analysed yet
Soluunt autem hystericum paroxysmum; quia foedi illi vapores naturae nostrae aduersantur. Insurgit ergo in eos tanquam in hostes infensissimos irritata Natura; &cum tetris vaporibus prauos in vtero contentos humores excutit, extruditque. Sic praua humorum qualitate irritata Natura, crises molitur: sic noxia pharmaci qualitate vellicata, vacuationes perficit. De mirabili vteri cum omnibus ferè corporis partibus sympathia.