# Historia anatomica 364.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 364.1 to 364.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/364.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/364.1

Peculiaris vteri & manaum consensus. Humorum al vtero ad manmas refluxus. Historiae. Ex mammarum inspectione vteri affectus dignoscuntur. Curatio affectuum vtriusque partis. Mammae puelli aetatem, sexum & sanitatem indicant. Viae aperiuntur communionis mammarum & vteri marum consensus, quem & frequens humorum μετάστασις ex mammis in vterum, ex vtero in mammas; & affecti vteri indicia, quae ex mammarum inspectione petuntur, & affectuum vtriusque partis frequentes θεραπεῖαι, postremò foetuum in vteris gestatorum dignotio, praenotioque satis detegunt. Quae singula sigillatim summi magistri Hippocratis auctoritatibus illustranda sunt. Humorum ab vtero refluxum ad mammas, & contrà, expressit eleganter libello, περὶ ἀδένων, his verbis: Ποιέουσιν καὶ ματοὶ φύματα, φλειμονὰς τὸ γάλα ἀποσήποντες, ἀγαθὰ δὲ ἔχουσιν τοῖσιν ἔμπροσθεν ὅμοια. Ἀποστερίζουσι τὴν πλεονεξίην τοῦ ἄλλου σώματος. μαρτύριον τῆσι γυναιξιν ὅσιν ἀφαιρεῖται νούσῳ ἢ ἄλλῃ τινὶ ξυμφορὰ ματὸς, καὶ ἡ φωνὴ θρασεῖα, καὶ ὑγρὰ εἰς στόμαχον, καὶ πτυελίζουσιν, καὶ τὴν κεφαλὴν ἀλγέουσιν, καὶ ἀπὸ τωνδενοσέουσιν. ἰὸν γὰρ ἀπὸ τῆς μήτρας καὶ ἐπιρρέον τὸ γάλα, ὥσπερ μεθίη καὶ ἔμπροσθεν ἐς τὰ ἄνω τεύχεα, τὰ οἰκεῖα σοκ ἔχων τεύχεα συντυγχάνει τοῖσι κυρίοις τοῦ σώματος καρδίη, πνευμονι, καὶ ἀποπνίγονται, hoc est: Porrò contrahunt & mammae & tubercula & inflammationes, lac ipsum corrumpentes. Commoda autem habent superioribus similia, & reliqui corporis redundantiam auferunt. argumento sunt mulieres, quas morbus, aut alia quaedam calamitas mammis priuauit. Nam & iis vox aspera redditur, & humores in gulam feruntur, & sputis abundant, & dolore capitis vexantur, & ab his aegrotant. Rationem subiungit; lac enim veniens fluensque ab vtero, ceu etiam antea superiora ad vasa ferebatur, propria iam vasa cùm non habeat, in principes nobilesque corporis partes incurrit, cor quippe & pulmonem, sicque suffocantur. Audiui mulieres quasdam suppressis menstruis, sanguinem statis periodis, certisque circuitibus per mammarum papillas profudisse. Lusitanus centur. 2. curatione 2. in binis mulieribus se id vidisse scribit, & Hippocr. Aph. 40. sect. 5. Quibus mulieribus ad mammas sanguis colligitur, furorem significat. Brassauolus in commentario, narrat se vidisse mulierem, à cuius vberibus fluebat sanguis lactis loco.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
