Latin
QVAESTIO XI
André Du Laurens, Historia anatomica 365
Unproofread scanNot analysed yet
Ego, vt iam libro sexto indicaui, harum venarum coitum non nego, sed patentiores &breuiores communionis huius vias inuenio. Epigastrica enim vena per vterum non spargitur, saepiusque à ramo crurali oritur. Mammaria item, quàm vocant, per interiorem sterni partem excurrit, triangularem musculum alitura, neque ad mammas ramulos, nisi fortè capillares, diffundit. Existimo itaque per hypogastricam &spermaticam, quae peculiares sunt vteri venae, refluere ad truncum cauae, sanguinem, lac, caeterosque humores, à trunco mox in axillarem, à qua thoracicę duae insignes exortae, pectorales musculos &glandosum mammarum corpus irrigant. Contrà, à thoracicis refluere lac ad axillarem, ab hac in cauę truncum, à quo per spermaticum ramum in vterum, per hypogastricum, nunc in vterum, nunc in vesicam feratur; vnde plerumque lacteae funduntur vrinae post partum. Est etiam lactis per vrinas expurgationi locus, breuiorque ductus per emulgentes ramos. De vteri acetabulis, cornibus, tunicis.