# Historia anatomica 365

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/365

Ego, vt iam libro sexto indicaui, harum venarum coitum non nego, sed patentiores & breuiores communionis huius vias inuenio. Epigastrica enim vena per vterum non spargitur, saepiusque à ramo crurali oritur. Mammaria item, quàm vocant, per interiorem sterni partem excurrit, triangularem musculum alitura, neque ad mammas ramulos, nisi fortè capillares, diffundit. Existimo itaque per hypogastricam & spermaticam, quae peculiares sunt vteri venae, refluere ad truncum cauae, sanguinem, lac, caeterosque humores, à trunco mox in axillarem, à qua thoracicę duae insignes exortae, pectorales musculos & glandosum mammarum corpus irrigant. Contrà, à thoracicis refluere lac ad axillarem, ab hac in cauę truncum, à quo per spermaticum ramum in vterum, per hypogastricum, nunc in vterum, nunc in vesicam feratur; vnde plerumque lacteae funduntur vrinae post partum. Est etiam lactis per vrinas expurgationi locus, breuiorque ductus per emulgentes ramos. De vteri acetabulis, cornibus, tunicis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
