Latin
VERSITE
André Du Laurens, Historia anatomica 369
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis siquidem rerum naturalium perfectio ex fine petenda est: at foeminam ita formari neν ᾖ a gen De formatione foetus, vita &partu. cessarium fuit, alioqui perfecta nunquam foret animalis generatio. Quae verò dem genitalium similitudine &situ tantum immutato profert Galenus, absurda omnino sunt, &parum Anatomica; vt fusè lateque in vteri historia disseruimus. Nulla enim ceruici cum virili pene, nulla vteri cum scroto intercedit similitudo, neque testium eadem est structura, figura, magnitudo, neque spermaticorum vasorum similis distributio insertioque. Non ergo ea ratione differre marem à foemina existimandum, quòd foemina mas sit imperfectus, &quòd foeminarum genitalia similia quidem sint, sed solo situ differant. Ego vtrumque sexum essentiali forma differre non puto, nec perfectione; sed genitalium structura &totius temperie. Vterum habet foemina tanquam aruum, excipiendo, concipiendo, fouendoque semini à Natura institutum: temperiem autem totius corporis frigidiorem quàm mas; quia materiam alendo foetui accommodatam suggerere debuerat. Aristoteles cap. 2. libri primi De reneratione animalium, in hanc sententiam videtur inclinare. Differunt (inquit) mas &foemina, tum ratione, tum sensu. Ratione, quatenus ad generationem vario modo concurrunt; τὸ μὲν γὰρ εἰς αὐτὸ ἀφιὲν, θῆλυ. τὸ δὲ εἰς τοῦτο, ἄῤῥεν. Quod enim in seipso generat, foemina est, quod in alio, mas. Sensu verò partibus quibusdam; nam genitalia mulierum sunt matrices; marium verò penis &testisDe temperamento foeminarum, an viris frigidiores sint calidioresve.