# Historia anatomica 369-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/369-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/369-2

QVAESTIO II. –E marium ac foeminarum temperamento non ignobilis est controuersia: Qquae si mihi tanquam arbitro & censori discutienda proponatur, quid de vare ex Graecorum & Arabum fontibus hauserim, dicam breuiter. Sunt qui mulieres viris calidiores statuunt: alij contrà, foeminas caloris excessu longo interuallo à maribus superari contendunt. Non est vtraque opinio suis destituta patrociniis: sed his se fulcit sustinentque rationibus. Si diuini Senis & summi Dictatoris edicta pro lege nobis sint fuerintque perpetuò, cadent mehercule sua caussa mares. Is enim primo περὶ γυναικείων, mulieres viris calidiores apertissimis verbis declarat. φημὶ τὴν γυναικα ἀραιοσαρκοτέρην καὶ ἀπαλωτέρὴν εἶναι, ἢ τὸν ἄνδρα. hoc est, Dico mulierem carnem habere rariorem, quàm virum. At raritas apud Philosophos caloris est opus, secundaria quippe caloris qualitas: &, ut frigidi pro prium est densare ita calidi rarefacere. Quinetiam eodem loco ἀποτῆς κοιλίης ἕλκει τὴν ἰκμάδα, καὶ ταχιον καὶ μᾶλλον τὸ σῶμα τῆς γυναικὸς, ἢ τοῦ ἀνδρὸς, Mulieris corpus & celerius & magis humidi trahit à ventre, quàm viri. At maior & celerior tra ctio, nonnisi validissimi caloris opera perficitur. Ita enim carnes, quia calidissimae, attractrices dicuntur sect. 6. lib. 6. Epid. σαρκες ὁλκοὶ, καὶ ἐκ κοιλίης καὶ ἐρωθεν, &c. Tandem, quid ex ea carnium raritate & valida humidi attractione inferat Hippocrates, videamus: θερμότερον γὰρ τὸ αἵμα ἔχει ἡ γυνὴ, καὶ διὰ τοῦτο θερμοτέρη ἐσὶ τοῦ ἀνδρός. Calidiorem habet sanguinem foemina, & propterea viro calidior est. Quid clarius? quid apertius dici potest? Fuit eiusdem sententiae Parmenides, vt refert Aristoteles cap. 2. libri 2. De partib. animal. Sed stabiliamus hanc Hippocratis sententiam validissimis rationibus. Totius corporis temperies, ex principum partium, praesertim cordis & hepatis, temperie aestimanda est. Id à Galeno libris De temper. & in Arte parua, proditum est. Qui corde sunt calido, inquit, totum corporis habitum calidum habent, nisi hepar obstiterit; &, qui hepate sunt calido, toto corporis habitu calent, nisi cor repugnarit. Quòd si in eandem temperiem vtrumque viscus conspiret, eadem erit & planè similis totius corporis temperies. At mulieres calidius habent cor, calidius hepar, quàm viri: erunt itaE, ae τι, τα, α. Nulla genitalium similitudo. Quomodo distinguuntur sexus. Mulieres viris calidiores demonstratur auctoritate Hippocrat. Rariores sunt carne. Validius trahuniRationibus id confirmatur. Ratio I. Mulieres cor habent calidius Pulsus frequentior. Ferociores. Hepar foeminarum calidi Accretio valicitor. Procreatrix negetior. Nutrix valetior. Animales facultates perfectißimae in foeminis. Mares calidiores foeminis. Rationes. Ex semine generantur calidiore.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
