Latin
370.1 to 370.3
André Du Laurens, Historia anatomica 370.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
In loco calidiore. Ex dextris partibus generantur mares. que toto corpore calidiores. Quòd calidius foeminarum sit cor, quàm viri, ita demonstratur. Singularum partium temperies ex actionum robore maximè dignoscitur. Actiones autem &facultates cordis duae sunt: vitalis apud Medicos; &θυμώδης, seu animosa, aut irascibilis apud Platonicos Vtraque in foemina vegetior quàm in viro; vitalis in pulsu maximè lucet. Sed foeminarum pulsus frequentiores sunt, virorum rariores &tardiores: quod docet Galenus libro De puls. ad tyrones, cap. 9. &3. De caussis pulsuum, cap. 2. Quod &Auerroes 4. Colliget, cap. 19. confirmat. Frequentia autem &velocitas caloris vim denotant. Nam vt frigidi proprium est partes in mouendo pigras reddere, ita caloris continenter mouere, nec vllam fere quietis partem impertire. Altera verò cordis facultas, quam animosam, irascibilem vocant, in mulieribus vegetior est: nam mulieres viris sunt ὀρυθυμότεραι, iracundiores; leui quippe de caussa incandescunt, &apud Galenum in Arte parua, ὀξυθυμία, iracundia signum est calidissimi cordis. Sunt etiam animosiores &ferociores foeminae. Sic in rapacium animalium genere tygridem, vrsam, leaenam maribus ferociores testantur venatores. Iam verò mulierum hepar calidius esse eadem demonstratione conficio. Naturalis facultas, quae sedem habet in hepate, &quę auctrice, altrice, &procreatrice continetur, validior in foemina quàm in mare. Nam &celerius crescunt foeminae, suaque citius capessunt incrementa extra vterum; celerius pubescunt, &semen effundunt quàm mares, quod opus est procreatricis; &salaciores sunt multò, &testes (in quibus alterum natiui caloris fontem statuit Galenus) abditos habent, quorum vicinia recalescit vniuersum corpus. Nutrix porrò facultas, calidi hepatis certissimum argumentum, in foemina perfectior, quàm in mare. Plus enim sanguinis gignit hepar: at tantum habemus caloris quantum sanguinis; neque sanguis hic qualitate sua noxius est, sed copia tantum superfluit, solâque quantitate luxuriat. Est delicatior praepinguiorque mulierum habitus inspicientibus, non hirsutus. Postremò animales omnes facultates in mulieribus sunt perfectissimae, sensus acutissimi, musculorum in agitandis partibus maior volubilitas facilitasque, memoria felicior, inuentio subtilior; verborum, quae animi conceptus exprimunt, copia maior.