# Historia anatomica 372.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 372.1 to 372.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.1

Galeni auctoritas. Soluuntur in centrarium adductae rationes. Enodatur Hippocratis locus. Quomodo intelligendum sit, malierem carnes habere rariores. Quid per tractionem intelligat Hippoc. Reliciendus Hippoc. locus. Cordaei interpretatio non probatur. Cur multeram pulsus frequentiores. Mulieres non esse animosiores. Jracundia à frigido. libr. 14. De vsu part. vbi foeminas viris imperfectiores esse vult, quia frigidiores. At qualitatum omnium caliditas maximè est energitica. Ex his itaque cuilibet planum & apertum sit, mares in vniuersum foeminis calidiores esse; eosque ab antiqua & celebri Philosophia defecisse, qui contrarium pertinaciter asserunt. Sed videmur parum auctoritatibus & rationibus nostris vrgere, nisi contrarias dissoluamus. Diluendae igitur sunt aduersariorum rationes singulae. Atque vt ab Hippocratis auctoritate initium sumam, cùm ab hoc Medicinę parente nefas sit desciuisse, verborum illius vim & dicta sic interpretari consilium est. Dum ἀραιοσαρκοτέρην τὴν γυναῖκα, rariore carne praeditam mulierem scribit, raritatis nomen vsurpat καταχρηστικῶς, pro eo quod laxum est & molle, non pro eo quod foraminibus peruium est. Ita enim rarius est magisque peruium viri corpus, propterea & faciliùs & liberaliùs sudat. Sunt ergo rariores mulieres, id est, laxiores mollioresque, quod libello πρ ὡδένων annotauit: ἀναγκάτει ὁδὲ λόγος καὶ στήθεα, καὶ μαζοὺς, καὶ τὸ ἄλλο σώμα τοισι γυναιξιν χαῦνα καὶ μαλακὰ εἶναι, &c. Constat & pectora, & manimas, & totum mulieris corpus laxum ac molle esse. Et paulò ante (suprà enim sic scripserat) τὸ γὰρ ἀρρ ἐν ναστὸν ἐστὶ, καὶ οἷον ἐμα πυκνὸν καὶ ὀρέοντι καὶ ἐπαφομένῳ. Τὸ δὲ θῆλυ ἀραιὸν καὶ χαῦνον καὶ οἱονεὶ ῥέον ὀρέοντι καὶ ἐπαφομένῳ; Mas enim plenus est & velut pallium densus & videnti & tangenti: foemina verò rara & laxa, & velut fluida & videnti & tangenti. At laxitas defectum caloris arguit, qui humidum superfluum concoquere & dissoluere non potuit. Soliditas contrà ex perfecta assimilatione alimenti optimè cocti & resoluti oritur: mares autem solidiores carnes habent. Dum mulieres plus alimenti trahere scribit Hippocrates, tractionis nomine abutitur etiam, pro eo quod est excipere & continere: cum enim laxius sit mulierum corpus, plus excipit continetque sanguinis. Atque hanc esse Hippocratis mentem colligo ex eiusdem contextu.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
