Latin
372.4 to 372.7
André Du Laurens, Historia anatomica 372.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Illustrat enim sententiam hanc eleganti similitudine. Si quis, inquit, molliores lanas, &vestem optimè contextam eiusdem ponderis sub Dio ponat, lanas grauiores multò comperiet; quia laxiores &molliores lanae plus excipiunt continentque humidi: ita verisimile est, laxiores mulierum carnes plus sanguinis excipere &continere, quàm solidas virorum. Quod autem scriptum legitur eodem loco, calidiorem esse mulieris sanguinem, proptereaque viro calidiorem, id à scholastico quodam adiectum puto, neque Hippocraticum. Ita aliàs publicè interpretantem Ludouicum Duretum praeceptorem meum longe doctissimum audiui, cum quo idem sentit Christophorus à Vega, Commentariis suis in Hippoc. Prognostica. Quare Cordaei interpretationem probare non possum, qui suppressum sanguinem prohibita transpiratione extraneum &febrilem calorem induere putat, proptereaque calidiorem esse virorum sanguine Nam inepta foret, &Hippocrate indigna mulieris morbosae cum viro sano collatio. Quòd si vtriusque sexus morbosi sanguinem conferas, intensior erit maris quàm foeminę calor, quia siccitatem habet comitem: siccitas autem apud Auerroem, est lima caloris. Ita Hippocratis auctoritati satisfactum puto. Nunc rationum momenta expendamus, ponderemusque dilicentiùs. Pulsus habent frequentiores foeminae, ergo calidiores; quia frequentia à calore. Respondemus frequentiores esse pulsus, non ab intensiore calore, sed propter organorum angustiam. Cùm enim exiles &anguste arteriae, crudorum &frigidorum humorum copia oppressae, tantùm extendi &dilatari nequeant; quantum earum calor licet debilis postularet, meritò aequando huius necessitatis gratia maiori quàm in maribus opus fuit &velocitate &frequentia. Sic paruitatem pulsus ob angustiam organi, frequentia &velocitate compensat Natura. Virorum autem pulsus validi sunt, ob facultatis robur, &magni; quia in omnem dimensionem extenditur arteria amplissima. Quae verò de animosa &irascibili facultate obiiciunt, ita dissoluenda sunt. Aliud est apud Hippoc. &Gal. ὀξυθυμία, aliud Jυμὸς, aliud iracundia, aliud ira. ὀξυθυμία, seu iracundia, pusilli animi est affectus, qui leui de caussa excandescit nec sibi imperat. Tales sunt mulieres, pueri, &viri parum fortes: θυμώSeis verò, seu irati, intelliguntur magnanimi. Galenus com. 2. in lib. I. Epid. ὀρυθύμους, iracundos, opponit θυμώδεσι, iratis, quòd θυμώδεις, ἀνδρεῖοι sint, virili animo, &rerum humilium contemptores: at ὀξυθυμοι, μικρόψυχρι. Horum diuersa est temperies, iracundi enim frigidi sunt: irati verò calido temperamento. Si itaque iracundae sunt mulieres, id habent à temperie frigida &à mentis impotentia, quia sibi nequeunt temperare.