# Historia anatomica 373

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/373

Dum Gal. in Arte parua, ὀξυθυμίαν signum statuit calidi cordis, abutitur nomine τῆς ὀξυθυμίας. Esse autem ὀρυθυμίαν signum frigidi habitus, docet Hippocr. sect. 4. lib. 6. Epid. omi θερμοκοίλιοι, ψυχρόσαρκοι, καὶ λεπτοὶ, αὗτοι ἐπιφλέβοι, καὶ ὀξυθυμότεροι. Qui ventre sunt calido, carnes habent frigidas, tenues sunt, venosi & iracundi. Sunt ergo iracundae mulieres, sed non animosae. ἀθυμοτέρη φυσις ἡ γυναικεn, inquit Hippocrates libello De morbis virginum; abiecti est animi muliebris natura. Quòd autem in rapacium animantium genere fortiores esse foeminas contendunt; dicimus foetuum charita tem illis animos addere. Itaque ferociam potius id appellare liceat, quàm fortitudinem. Sunt animalia quędam, quae propter amentiam praebent speciem generositatis, vt elephanti foeminę. Sunt quibus peioris conditionis metus audaciam creat; tales pantherae sunt. In cane partim fides, partim inuidentia parit feritatem. Dic ergo morosiores & ferociores esse foeminas, sed non fortiores. Iam verò quae de naturalium facultatum, auctricis, procreatricis, & altricis robore obtrudunt, leuissima sunt. Celeriùs, aiunt, & incrementa sua capessunt & procreant foeminae, ergo calidiores; imo temperamenti frigidi haec certissima sunt indicia. Cele riùs enim & crescunt & generant, quia finem habent propinquiorem, ob debiliora vitae principia. Vt enim breuis morbus celerrimè sua quatuor percurrit tempora; ita cùm breuioris sint vitae mulieres, quia frigidiores, celeriùs pubescunt, adolescunt, & senescunt, quàm mares, & Aristoteli cap. 6. lib. 4. De generatione animal. minora omnia & imbecilliora, vt in Artis, ita & in Naturę operibus, celeriùs ad finem deueniunt. Quòd salaciores sint foeminae, id ob impotentiam mentis contingere existimamus: est enim libidinosarum imaginatio, brutorum imaginationi similis; quippe quę rationem repugnantem non habeat. Sic bruti homines, non quia caeteris calidiores, salaciores sunt; sed quia bruti. Coeunt bruti, non vt generent; sed vt libidinentur. Sapientes coeunt, vt ne coeant. Quòd testes abditos habeant foeminae, id frigidam arguit temperiem: quia enim frigidi erant testes, occultari debuerunt. Postremo plus quidem sanguinis habere mulieres concedimus, sed non plus generare: plus autem sanguinis congerunt, ob earum temperiem frigidam, quae alimenti reliquias discutere nequit. Adde quòd frigidior est & crudior mulierum sanguis. Concludamus ergo mares in vniuersum foeminis esse calidiores & natiua temperie & adscititia, victus quippe ratione & vitae instituto.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
