# Historia anatomica 374.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 374.5 to 374.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.5

Ibi cum sanguine exquisitè miscentur, & ex duobus vnicum fit corpus; vt ex vena & arteria spermaticis in mirabili illo plexu, vnicum fit vas. Duplicem hanc seminis materiam agnouit Hippocrates, dum semen nunc igneum, nunc aqueum vocat igneum est ratione spirituum ἐνορμώντων: vnde etiam γονὴ διιπετὴς, dicitur turgens. Ratione sanguinis & corpulentiae (date hanc vocem Philosopho) aqueum dicitur. Extat ad eius rei illustrationem locus perelegans 1. De diaeta: Ἐσέρπει δὲ ἐς ἄνθρωπον ψυχὴ, πυρὸς καὶ ὕδατος ξύτκρησιν ἔχουσα Trrepit in hominem anima, ignis & aquae commoderationem sortita. Per animam semen intelligit, quod alibi ἔμψυχον vocat, id est, animatum: per ignem, spiritus & calidum innatum; per aquam, humidum alimentarium, sanguinem puta. Ignis, inquit, omnia per omnia mouet: aqua omnia per omnia nutrit. Habita duplicis huius materiae rarione, semen vtriusque principii naturam sortitur; materialis quidem ratione crassioris corporis & crassamenti, ex quo spermaticae partes generantur; efficientis verò & formalis, ratione spirituum quibus vndiquaque perfunditur. Dixi, efficiens & formale principium appellari semen; quia efficiens & forma sunt quidem duo auctores λόγῳ, id est, ratione, at re non differunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
