# Historia anatomica 375-2

André Du Laurens, Historia anatomica, ANATOMICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/375-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/375-2

ANATOMICE CONTROVERSIAE QVAEST. III. Quid sit semen. O epitheto Homerus solebat afficere loca montibus subiecta, cùm τόπους τούτους appellat πολυπίδεκας, habentia multas scaturigines, eodem titulo affici poterit nostra haec de semine disputatio. Erit enim lęta, vt opinor, & multis fontium scaturiginibus irrigua. Atque vt singula ordine Tpercurram, quid vox ipsa denotet, primùm explicare aggredior. Toνὴ καὶ σπέρμα, id est, semen & genitura apud Medicos vnum & idem sonant. Scripsit Hip pocrates libellum περὶ γονῆς, & Galenus περὶ σπέρμάτος. Genituram suo libro σπέρμα passim vocat Hippocrat. καὶ ἔστιν, inquit, ἐν τῷ ἀνδρὶ, τὸ θῆλυ σπέρμα, καὶ τὸ ἄρσεν καὶ ἐν τῇ γυναικὶ ὁμοίως: id est, inest vt in viro, ita & in muliere semen virile & muliebre; & Galenus comment. ad Aphorism. 62. sect. 5. σπέρμα ὀνομάζωμεν καὶ γονὴν, καὶ γονὸν, semen vocamus genituram. Aliquando θορὸς Hippocrati semen est genitale, & genitura lib. 2. De morbis: περιέρχεται θορὸς πολὲς καὶ ὑγρὸς, prodit ipsi semen genitale multum & liquidum. Galenus tamen comm. in I. Progn. θορὸν & σπέρμα distinguit; quòd θορὸς propriè τοῦ σπέρματος ἔκκρισιν, seminis excretionem potius denotet. Aristot. cap. 18. libr. 1. De gener. anim. genituram à semine distinguit, quòd genitura ens sit imperfectum, & alterum tantùm generationis principium; semen verò ens perfectum ex duobus principiis constitutum. Nobis nihil interest, genituramne an semen voces, licet frequentius sit magisque vsitatum seminis nomen, quàm geniturae. Seminis naturam nemo adhuc, quod sciam, definitione perfecta & οὔσιώδει expressit. Hippocrates libello De genitura, semen definit, portionem quandam optimam atque validissimam vniuersi illius hu moris, qui in toto corpore continetur. Pythagoras ἀφρὸν τοῦ χρηστοτάτου αἵματος, spumam Forma & efficiens ratione sola distinguumtur. Quomodo ab omnibus corporis partibus semen fluat. Efficiens & auctor seminis. Finalis causa. Semen duplex, alterum inaris, foeminae alterum. In vtroque sexu duplex semen apud Hippocrat. Semen & genitura idem. Θυρὸς seminis excretionem denotat. Aristoteles semen à genitura distinguit. Variae seminis definitiones. Definitio Hippocrat. Pythagorae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
