# Historia anatomica 375

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/375

Nam forma quatenus per totam infusa materiam, facit esse hoc quod est, εἶδος appellatur & ἐντελέχεια: qua tenus verò afficit, mouet, disponit, constituit, exprimit materiam sibi pro apto domicilio, ἐνέργεια, καὶ τὸ ποιοῦν dici potest. Semen ratione sui corporis à vasis tantùm effluit: at spirituum, qui per vniuersum corpus oberrant & vagantur, ab omnibus corporis partibus manare potest. Haec itaque est seminis materia du plex, sanguis & spiritus. Efficientes & auctores seminis soli sunt testes. lis solis vim σπερματοποιητικὴν primò & per se concedimus, vasis autem spermaticis se cundariò, per ἐπιρρον scilicet, hoc est, influxum & irradiationem testium. Postrema definitionis nostrae particula finalem seminis caussam designat, generationem scilicet animalis, & testium nutritionem. Est itaque οὐσιώδης, perfecta hęc definitio. Semen porrò duplex est, quicquid garriant Peripatetici; alterum maris, alterum foeminae; quia in vtroque sexu organa sunt praeparantia, excoquentia, de ferentia, eadem in coitu obscoenarum partium titillatio, eadem voluptas, sed ma ris semen τὸ πρῶτονέχον ἀργὴν γρνεσεως: foeminae verò δεύτερον. Maris semen maiorem efficiendi vim habet, quàm foeminae; vtrumque tamen foecundum, & ad generandum praepotens. Rursum in vtroque sexu duplex agnouit semen Hip pocrates I. De diaeta; alterum robustius & calidius, alterum debilius & frigidius. Illud masculeum, hoc foemineum vocat, ex quorum varia permistione & victoria, mares foeminasque generari vult. Atque hoc primum esto generationis principium.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
