# Historia anatomica 379.12-13

André Du Laurens, Historia anatomica, 379.12 to 379.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.12

& im modico enim fluxu sanguinis, qui naturae thesaurus est, refrigerabatur cerebrum pars prin ceps; in cuius sympathiam cor & hepar statim trahebantur: hinc semen aqueum, sterile & infoecundum. Partes siquidem principes tanta conspiratione inter se aptae connexaeque sunt, vt earum vna intercidente, reliquae pariter emoriantur. Quòd refrigeraretur cerebrum ex immodico fluxu, explicat Hippocrates his verbis: C κόταν ἀρχῆται ἡ νοῦσος ὅπισθεν τοῦ ὠτὸς ἑκατέραν φλέβα ταμνουσιν, ὅταν δʼ ἀπορ ρ οἰη τὸ αἱμα ὑπνος ὑπολαμβάνει ὑπὸ ἀσθενείας καὶ καθεύδουσιν. Dum incipit morbus, vtrasque venas quae ponè aures sunt, secant; statimque liberali proruto sanguine, obrepit somnus prae imbecillitate. & quibus patet sterilitatis caussam non esse viarum pręclusionem, sed crebram equitationem, dolorem ischiadicum & cerebri refrigerationem, ab immodico sanguinis fluxu. Quae de macrocephalis afferri solent, vim quidem formatricem à cerebro ad testes manare

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
