# Historia anatomica 379.8-11

André Du Laurens, Historia anatomica, 379.8 to 379.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8

Absurdum igitur est existimare à cerebro per eas venas, quae ad aures excurrunt, ferri ad testes semen excoctum elaboratumque. Quam verò Scytharum historiam obiiciunt, qui resectis iis quae ponè aures sunt venis statim sterilescebant; veram, ni fallor, sterilitatis illius caussam ignorasse videntur. Putant quidam, praesectis illis venis, praecludi statim semini vias, obducta cicatrice: voluit Auicenna id fieri intercepto aditu spiritui animali: alij arteriam secari existimant, vnde vitali spiritui aditus prohibeatur. Sed ineptissima haec & parum Anatomica. Namque venae ille & arteriae, quae ponè aures apparent, externae sunt. Adsunt interna vasa insigniora per foramina cranij ad cerebrum excurrentia, quibus tanquam riuis, cerebrum irrigatur; per quę potiùs quàm per exteriora illa cerebrum non attingentia, semen pręterflueret. Sed demus per exteriores venas ferri semen, an cicatrix aditum praepediet? & vias semini aut spiritibus intercludet? Minimè gentium. Si enim crassior sanguis per vasa hęc fluit & refluit, cur semen spiritibus turgens eadem non permeabit? Alia ergo sterilitatis inquirenda est caussa, quàm viarum interceptio. Ego sanè ex Hippocrate sterilitatis illius caussas agnosco tres; equi tationem frequentem, dolorem ischiadicum, & nimiam sanguinis ex venarum sectione profusionem. Equitatio frequens lumborum, renum & partium spermaticarum robur exoluit: at equitabant continuò Scythę, & sine stapedibus. Quòd autem crebra equitatio sterilitatem pareret, docet Hippocrates loco citato; quia, inquit, τοῦτο δὲ πάσχουσι Σκύθέων οἱ πλούσιοι, οὐχοὶ κάκιστοι, ἀλλʼ οἱ εὑγενέστατοι· καὶ ἰχὶν πλείστὴν κεκτημένοι διὰ τὴν ἐππασιὴν· οἱ δὲ πένητες ἤσσον, οὐγὸ ιππάζονται. Inter Scythas ditissimi & nobiles maximè afficiebantur, minimùm verò infimi: & qui genere ac robore illustres erant, ob equitationem haec patiebantur; ignobiles vero minùs, quia rarò equitant. & crebra & frequenti equitatione ischiadico dolore corripiebantur, quae secunda est sterilitatis caussa. Nam nihil aequè corpus infirmum facit, & ad infirmitatem humorum adiungit corruptionem, ac dolor. Vt autem ischiadico dolori mederentur, venas ponè aures sibi pertundi iubebant, ex quibus copiosissimus sanguis manabat. Hinc tertia sterilitatis caussa.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
