Latin
38.5 to 38.7
André Du Laurens, Historia anatomica 38.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si nec nutriatur animal, nec sentiat, nec moueatur (quod in subterraneis &latentibus animalibus contingit) nihilominus viuere ipsum posse, quoad cor manserit illae sum, certissimum est; at si cor respiratione priuetur, hominem illico interire necesse est. Respondemus, cerebri &hepatis actionem in sanguineis &perfectis animalibus necessariam omnino esse, at quae per hyemem in latibulis degunt exanguia sunt, quinimo etiam absque respiratione viuunt quaedam ad tempus, vt hystericae mulieres. Est altera principis apud Galenum definitio perelegans cap. 10. lib. 6. de placitis. Princeps pars ea dicitur, quae vel facultatem toti largitur, vel materiam saltem. Hac ratione tres etiam erunt principes partes. Cerebrum animalem facultatem, cor vitalem diffundit; dehepate ambigi potest, nulla enim videtur naturalis influens cum omnibus insita sit, sed si non facultatem, saltem materiam toti mandat, quod satis est ad principis partis naturam. Auicenna fen. prima, doctrina quinta cap. primo partem principem definit, quae habet in se principium primarum facultatum corporis, vel in quauis aliqua earum quibus corpus dispensatur, vt in praecipua sede viget maximè. Recentiores quidam partem principem definiunt, quę instrumentum aliquod actiuum ex se promit, &aliis partibus communicat, instrumentum eiusmodi spiritus est. Itaque tres erunt perpetuo principes partes, cerebrum, cor, hepar. Nam si necessitatem spectes, hae tantum necessariae sunt: si facultatum principia, in cerebro animalis, in corde vitalis, in hepate naturalis maxiitinet, siue sentiae, nisi ia. a. De Subiecto &Praeceptis Anatomicae artis. mè lucent, si instrumenta, à cerebro animalis spiritus per neruos influit, à corde vitalis per arterias, ab hepate naturalis per venas diffunditur.