Latin
380.1 to 380.4
André Du Laurens, Historia anatomica 380.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
caussa incognita. Conuelluntur qui putant intercludi seminis vias. Tres caussae sterilitatis. Prima, equitatio frequens. Tertia refrigeratio cerebri ab immodico sanguinis fluxis. De macrocephalis. Opinio Empedeclis. Opinio eorum qui à solidis tantum partibus manare semen putant Opinio Auicennae à tribus principibus partibus manare putantis Elegans mythologia. Opinio nostra, à solis testibus manare. Quaestio. Solutio. ostendunt; sed semen album à cerebro ad testes fluere non conficiunt. Quòd autem in coitu maximè afficiantur cerebrum &spinalis medulla, ideo contingere volumus, quoniam mollior eorum substantia celeriùs exhauritur, minusque tractioni testium resistit. Adde, quòd cerebrum extremum est, eoque cessat testium vis trahens. Empedocles, vt scribit Galenus cap. 3. lib. 2. De semine, non à toto manare semen voluit, sed ab alterutro parente mediam partem tantùm; à patre quidem praestantiores partes, à matre ignobiliores. Sed in istis nugis conuellendis non est quod immoremur. Fuit quorundam opinio, à solidis omnibus partibus semen album decidere, ab iisque per minores venas regurgitare in maiores, &nubeculae sedimentique instar, reliquis humoribus innatare, tandemque testium insita vi trahi. Hos conuellit eleganter Aristoteles locis citatis, &Galen. libris De semine. Princeps Arabum Auicenna a tribus principibus partibus, cerebro, corde, hepate, seminis materiam ad testes defluere contendit, quem sequuti sunt iuniorum quamplurimi. Neque etiam Poëtis incognita fuit haec Philosophia; sed eam ne communis esset, &vulgi tractatione ac impuris mentibus contaminata sordesceret, obscuris fabularum inuolucris &integumentis, quasi aliquid sacrosanctum, velarunt. Magnum enim se facinus admittere existimabant, si Philosophiae arcana in vulgus temerè enuntiarent. Itaque fingunt Venerem cum Marte coeuntem respici à Mercurio, Neptuno, &Apolline: Apollo suis radiis tanquam viuifico nectare eos illustrat. At Apollinis nomine cor intelligunt, cuius tanta est cum Sole affinitas; vt solem cor mundi, &cor solem hominis appellarint. Neptunus, cui maris &totius vidi prouincia delegata est, hepar inκ μαλέον, fontem gratiosi humoris refert: Mercurij varij &ingeniosi nomine cerebrum designatur. Tria igitur illa principia Marti cum Venere coëunti, id est, procreationi nostrae praesunt. Audiuistis veterum &Neotericorum dissidentes hac de re sententias, superest vt nostram patefaciamus.