# Historia anatomica 381.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 381.5 to 381.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/381.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/381.5

Adde, quòd si aqueum tantùm & serosum humorem eructant vasa illa, cur vena spermatica arteriam ingreditur, & ex duobus vasis vnicum sit vas, vt in maribus? Annon vt duplex seminis materia permisceatur, & ex sanguine ac spiritibus vnicum fiat corpus? Testium verò in foeminis, & mammarum in maribus non eadem est ratio. Nam virorum mammae ad ornatum & robur, foeminarum verò testes, nisi excoquendo semini dicatos putes, inutiles erunt. Virorum mammae glandosae non sunt, nec lac generant: foeminarum testes glandosi sunt, eorumque substantia ψαρὰ καὶ σηραγτώδης, vt in maribus. Praeterea, cur eiaculatoria vasa, quae à testibus ad vteri latera, cornua dicunt, feruntur, mulieribus magis intorta quàm viris, nisi vt viae breuitas plexuum varietate compensaretur: Quid tanto artificio ad crudi & aquei humoris eiaculationem opus erat? Haec sanè validissima est demonstratio, quae tamen sequenti fulcietur magis. Certissimum est, in coitu aliquid à mulieribus excerni; vnde voluptas & titillatio: id autem quod excernitur, aut sanguis est aut tenuis & serosus quidam humor, aut semen excoctum. Sanguinem esse, nemo nisi mente captus affirmabit: nam fluentibus menstruis titillatio nulla, voluptas nulla praesentitur, imo quamplurimae diris torquentur cruciatibus. Serosum & incoctum humorem non esse, mirabilis vasorum praeparantium & plexuum structura conuincit. Est ergo elaboratum quid & excoctum, Bbb foemineum semen non admittit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
