# Historia anatomica 385-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/385-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/385-2

HISTORIA ANATOMICA. De materno sanguine, altero generationis principio. CAPVT III. LTERVM generationis nostrae principium, maternus est sanguis; cui patiendi tantùm, non autem efficiendi facultatem concedimus. Ex eo & viscerum parenchymata, & musculorum carnes coagmentantur: eo tam spermaticae quàm carnosae partes aluntur, augescunt & perfectionem consequuntur suam. Sanguinem hunc eiusdem naturae esse volumus cum eo, quem certis circuitibus & statis periodis, singulo quoque mense per vterum expurgat natura. Qua ratione primus Hippocrates καταμηνιον αἵμα, id est, menstruum sanguinem appellauit: aliis, μῆνες, καθάρσεις, ἔμμηνοι, ἔμμηνα, γυναικεῖα dicuntur. Huius natuEfficientes caussae voluptatis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
