Latin
386.5 to 386.8
André Du Laurens, Historia anatomica 386.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
περὶ γυναικείων· χωρέει δαιμα οἷον ἀπὸ ἱερείου, καὶ ταχὺ πήγνυται ἦν ὑγιαίνη ἡ γυνὴ: effluit velut a victima ruber, &citò concrescit, si sana sit. Oppletae his alimenti reliquiis venae, &sanguinis sua copia grauantis pondere onustae, naturam ad excretionem stimulant. Haec igitur sui diligens &conseruatrix, ea qua pollet vi excretrice, reliquias pellit: &qua ratione iis qui altero crure, aut vtroque sunt mutili, si nihil de solito victu detrahant, solius hepatis robore, dysenteria contingit αἱματώδης; eadem prorsus solius naturae vi, menstrua haec vacuatio perficitur. Natura porro cùm certis legibus omnia exequatur, non omni aetate, non omni tempore, nec singulis diebus excretionem eam molitur, sed certis temporibus, &statis periodis, quos ipsa per se, nisi lacessita, aut impedita, praetergreditur nunquam. Tempora haec vniuersalia sunt &particularia. De tempore vniuersali ita statuunt omnes, incipere vt plurimum secundo septenario, hoc est, 14. aetatis anno, &deficere septimo septenario, id est, 49. aut 50. anno. Cur autem non ante 14. annum erumpant menses, hęc ratio est; quòd &angustiora sint vasa, &calor humoris copia penè obrutus, reliquias pellere nequeat; adde quòd aetate puerili maxima sanguinis portio in incrementum absumitur, &ante foetificationis tempus Natura menstrualem materiam non largitur. At secundo septenario incipit calor emicare, tunc fiunt ἐκλάμψιες, effulgescentiae, &dominatus caloris natiui, vnde viarum amplificatio, humorum orgasmos, tenuitasque &expultricis robur. Tunc incipiunt mares ῥαγίζειν καὶ ἀφροδίζειν, hircire, Venerem agnoscere, &vocem asperiorem edere. Puellis verò turgent mammae, corpus libidine titillatur, &noua lanugine insperguntur genitalia. At verò post quinquagesimum cessant menstrua, quia debilior calor non ampliùs laudabilis sanguinis reliquias generat, nec eas, si supersint, expellere potens est: mitto quòd cessante tunc temporis concipiendi facultate, cessat &nutriendi necessitas. Tempus particulare certum ac definitum statui non posse scribit Aristoteles, &docti ferè omnes ita sentiunt. Nos tamen statos esse Naturae motus, &certas illius leges, nobis incognitas, existimamus; quas ipsa inuiolatas &immutabiles seruat; nisi viarum angustia, &humoris crassities, eam remorentur; aut qualitatis mordentis acrimonia, aliquodve extrinsecus adueniens irritamentum, eam ante tempus excernere cogant.