Latin
QVAESTIO VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 387-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO VIII. E menstrui sanguinis natura, tam diuerso olim consilio digladiatum est, &hodie in Medicorum scholis tanta disceptatione certatur, vt singula hîc transcribere &pigeat, &pudeat me. Ne quid tamen prae& termissum à nobis videatur, praecipua tantùm harum disputationum capita persequar, quorum primum erit de menstrui sanguinis materia. Conuenit inter omnes sanguinem hunc excrementum esse: singulis enim mensibus per vterum tanquam redundans quid &superfluum excernitur. Sed cùm excrementum duplex sit, alterum naturaliter constitutum &vtile, alterum inutile &omnino dissimile, cuius naturae sit sanguis menstruus, inquirendum. Inutile esse excrementum, &sua qualitate omnino noxium, clarissimorum virorum auctoritas &ratio suadere videntur. Hippocrates I. περὶ γυναικείων, eius malignam qualitatem his verbis expressit: καὶ ξύει τὴν γὴν ὡς ὁξος, καὶ δάκνει τῆς γυναικὸς οἱ ἄν ἐπιψαύσῃ, καὶ ἕλκοι τὰς μήτρας. Et radit terram velut acetum, &mordet vbicunque mulie rem contigerit, &vteros exulcerat. Aristoteles cap. 19. lib. 4. De natura animal. id genus sanguinis vitiatum aegrotansque esse scribit. Galenus cap. 8. libri De atra bile. Singulis mensibus (ait) sanguinis portio inutilis &superflua non quantitate solùm, sed etiam qualitaFlorus. Moses. Leges ZabroHesiodus. Plinius. Col meta. Ratio &experientia. Fernelij opiContraria opinio, sanguinem hunc sola quantitate in vitio esse. Auctoritas Hippocratis. Galeni. Rationes. Ratio I. Secunda.