# Historia anatomica 388.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 388.1 to 388.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.1

te excernitur. Florus apud Plutarchum in Symposiis vitiosum hunc sanguinem esse affirmat. Summi legistatoris Mosis edicto sancitum erat (vt Sacra testatur pagina) ne menstruata mulier templum ingrederetur. Omne sanctum, inquit, non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purgationis suae. Ex legibus Zabrorum, mulieri, cui menstrua fluerent, hominum societas interdicebatur, cremabanturque loca in quę pedem posuisset. Vetat Hesiodus, ne in balneis versetur quis, vbi lauatae sint mulieres menstruatae. Plinius lib. 7. & 28. necnon Columella sanguinem hunc non vitiosum modò, sed venenatum esse putant. Illius enim contactu nouelle vites arescunt, exuruntur hortorum germina, specula velut tabe inficiuntur. Gustatus hic sanguis canes in rabiem agit, & mulierculę suos amasios hoc sanguine fascinare solent. Vnde Ouidio lunare virus dicitur. Est ergo non quantitate sola luxurians, sed tota qualitate noxium, & infestans hoc excrementum. Eius veneficam vim & malignam qualitatem experiuntur quotidie mulieres: nam si supprimatur, incredibile dictu est, quàm varia inde emergant & suscitentur symptomata. Si, inquit Hippocrates I. De morbis mulier. circa vterum & locos stabuletur, phlegmonas, carcinomata, erysipelata, scirrhos parit: si ad superiores partes refluat, morbi inde nascuntur, qui partis obsessae & humoris morbifici naturam sequuntur. In hepate cachexiam, icterum, nydropem excitat; in liene obstructiones, scirrhos; in ventriculo, deprauatam appetentiam, malaciam; in corde palmon, syncopen; in pulmonibus vlcera, tabes; in cerebro, epilepsiam, melancholiam, &c. Ex Neotericis doctissimus Fernelius sanguinem hunc alimentarium non esse, nec eiusdem naturae cum eo, quo alitur foetus, libro 7. suae Physiologiae contendit, proptereaque & qualitate & quantitate noxium esse putat. Nos contrà, validioribus fundamentis fulti, & certioribus innixi rationibus, eundem omnino volumus esse sanguinem eum, qui statis periodis per vterum excernitur, cum eo quo & viscerum parenchymata coagmentantur, & foetus in vtero alitur; atque ita laudabilem esse natura sua, & sola quantitate redundare existimamus. Fauet opinioni nostrae Hippocratis & Galeni auctoritas I. περὶ γυνεμκείων.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
