Latin
QVAESTIO VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 389
Unproofread scanNot analysed yet
eandem vult esse lactis &menstruorum naturam: propterea, nec lactantibus fluunt menses, nec lactantes concipiunt, &si conceperint, extingitur lac. Adde quòd si tanta esset menstrui impuritas, qualem plerique fingunt, oporteret vterum gerentibus grauius aegrotare, quàm quibus alia de causa menstruum supprimitur; quia dum puriorem sanguinis portionem trahit puellus, reliquus velut effrenis &venenatus relinqueretur in venis. Sed &saeuiora essent postremis mensibus symptomata, quod falsum esse docet experientia. Sola igitur quantitate in sana muliere superfluit sanguis menstruus, &eiusdem naturae, coloris, temperamenti est, ac reliquus qui in cauae trunco continetur, &quo carnes aluntur, excrementum tamen dicitur καταχρηστικῶς, quia eo expletae &saturatae carnes, quod reliquum est, in venas refundunt euomuntque. Sic saturatus chylo ventriculus, eum in intestina detrudit. Caeterum an secundae vel tertis coctionis excrementum sit sanguis menstruus, quaerit Auicenna. Nos &secundae &tertiae excrementum appellare possumus, sed diuersa ratione. Excrementum est secundae coctionis, quia totus sanguis primam in hepate generationem habet, &ab heperate, tanquam redundans quid &superfluum pellitur in truncum venae cauae. Excrementum est tertiae, quia à carnibus saturatis post tertiam coctionem excernitur. Quae contra sententis huius veritatem superiùs idductae sunt rationes, leuissimi sunt momenti. Nam vt haec omnia menstrui incommoda in cacochyma &morbosa muliere admittimus; ita in sana, &optimè constituta inficiamur. Quod si eius suppressio in sana muliere grauissima interdum pariat symptomata, id sua mora &cunctatione pręstat: aut, quia cum sanguine feruntur ad vterum, vniuersi corporis sentinam &membrum seruile, noxij humores, quorum permistione malignam acquirit qualitatem sanguis. Iam verò quae afferuntur menstrui incommoda, illius puritatem arguunt: optima enim &citò vitiantur, &in pessima abeunt: sic seminis grauiora sunt, quam sanguinis suppressi symptomata; quia purius semen, &magis spirituosum. Sic humanum cadauer omnium pessimè olet, quia hominis corpus omnium temperatissimum, &apud Hippocratem in lib. De affectionibus, alimenta quantò sunt meliora &accommodatiora, si corrumpantur, eorum corruptela deterior est, quàm ciborum, qui &minùs nutriunt, &deteriores sunt. An menstruus sanguis variolarum &morbillorum, qui semel in vita infestare solent, caussa sit.