# Historia anatomica 389-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389-2

QVAESTIO IX. E variolarum natura, differentiis & caussis omnibus, tum an variolarum, morbillorum, exanthematum, ecthymatum, phlysachion, phtictenidoon, papularum, eadem sit ratio, hîc disserere non est huius loci atque temAporis: ea tantùm, quae ad institutum spectare videntur, hîc persequi consilium est. Obscurissima est quaestio, quę multorum ingenia quam diutissimè exercuit, An variolae, quae semel in vita infestare solent, à menstrui sanguinis impuritate contingant. Nolo hîc amplissimo verborum circuitu dissentientes multorum sententias in medium afferre: dicam tantùm & breui & dilucida oratione, quid sentiam. Certissimum est inter decem millia vix vnum reperiri, qui huius inquinamenti vires semel in vita, non experiatur: hoc si quis neget, poena sensus dignus esto. Scribit Auenzoar mira culi instar esse, si mortalium quis labe hac non inficiatur. Est ergo communis, quia omnes ob Cec An sanguis. menstruus excrementum sit secundae vel 3. coctionis. Salutio. Diluuntur rationes contrariae. Menstrui incommoda eius puritatem arguunt. omnes semel in vita variolis laborare. Morbi communes agnoscunt. Ovinio Arabvini ex impuritate inestrus culit ingere. Contrariae rationes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
