# Historia anatomica 390.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 390.5 to 390.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/390.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/390.5

Sic luis Veneres virulentia & elephanticorum labes per aliquot annos occultatur; vt & rabiosi canis morsus. Accedit tertia ratio, multos bis terve his variolis infestari, aliunde igitur quàm ex menstrui inquinamentis prodire. Sed puerile argumentum: ideo enim repetit morbus, quia fortassis ob expultricis imbecillitatem, reliquis quędam remanserunt: τὰ γὰρ, inquit Hippocrates, Aph. 12. sect. 2. ἐγκαταλιμπανομον ἐν τῆσι νούσοισιν ὑποστροφὰς ποιεειν εἴωθεν. Quae reliquuntur in morbis, relapsus facere consueuerunt. Est quarta quorundam ratio. Vertitur sanguis menstruus in partium substantiam nutritione: at partes non patiuntur ebullitionem: absurdum est itaque existimare ex earum feruore variolas gigni. His ita satisfactum iri puto, non efferuescere quidem partes solidas; sed maligna ea, quam ex menstrui impuritate acquirunt qualitate, humores inficere; qui ebullientes & naturę molesti, ad cutim excernuntur: adeo vt per efferuescentiam in sanguine factam ipsae etiam partes expurgentur. Sic vasa mucida, inquit Auenzoar, vinum inquinant: quòd si in eis efferuescat vinum, depuratur dolium. Quinta ratio eiusmodi est: Si à menstrui impuritate excitantur variolae, cur mulieres quibus supprimuntur menses, variolis non laborant? Dic suppressum eum sanguinem in vasis tantùm contineri, nec per partium substantiam dispergi, proptereaque malignam eam qualitatem solidis partibus non imprimi. Sexta ratio, cur bruta sanguinea, quae menstruas purgationes patiuntur, & materiam habent variolarum, & calorem agentem, variolis non tentantur? An, quia & victu sicciore vtuntur, & totam vitam in labore & exercitio degunt, vnde impuri sanguinis reliquiae digeruntur?

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
