Latin
391.1 to 391.4
André Du Laurens, Historia anatomica 391.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Homo autem prima aetate &lac temulenter haurit, ablactatus nunquam cessat Septima ratis. comedere, &totum ferè aetatis suę septenarium primum in otio transigit? Postremò, cùm materni sanguinis vitium ab orbenato ad hunc vsque diem perpetuum fuerit, vetustissimum esse debuit hoc malum. At neque Hippocrates, neque Galenus, neque Graecorum quispiam huius vsquam meminere, adeò vt nouus videatur morbus, Mauritanis tantùm cognitus. Non ergo à menstrui impuritate contingit. Sanè vetustissimum fuisse hoc malum credibile Responsis. est, sed quia continentioris erant vitae homines, non ita grassari &furere potuisse primis temporibus existimo. Meminit saepè Hippocrates libris Epid. ἐξανθημάτων ἐρυθρῶν στροῖγύλων σμικρῶν, hoc est, pustularum rubrarum rotundarum paruarum, &Aëtius lib. 14. infantibus papulas per vniuersum corpus erumpere scribit. Non ergo Graecis omnino incognitum hunc affectum fuisse puto, sed fortassis non ita accuratè descriptum, quòd tunc temporis ob exquisitam victus rationem mitiora essent omnia. Sic hodie obseruamus multos variolis laborare, quos nec febris, nec vomitus, nec saeuum aliquod symptoma infestant. Fernelij opinis Qui ad malignam aëris qualitatem variolarum caussam referunt, errant, ni fallor, toto coloconuelitur. Nam cùm singulis annis, mensibus, diebus puerulos hic morbus corripiat, aërem perpetuò inquinatum esse fateri cogeremur. Neque verò pueros tantùm, sed etiam omnes homines peraequè inuaderet, vt pestis; nec semel tantùm in vita saeuiret, sed quoties inquinamentis consperMercurialis sus esset aër, vt caeteri pestilentes morbi. Doctissimus Mercurialis libro quem edidit De pue opinio. rorum morbis elegantissimo, multa eaque obscurissima de variolarum natura &caussis soluit problemata; sed dum nouam &hactenus inauditam variolarum caussam profert, fallitur, meo quidem iudicio. Putat vir doctus variolas morbum esse nouum, veteribus Graecis incognitum, qui caeli &aëris vitio primùm coepit grassari, &in homines ferè omnes saeuire, qui deinceps labem hanc &velut proprietatem paternam in filios haeredes transtulerunt. Vt enim arthriticus arthriticos, elephanticus elephanticos, epilepticus epilepticos generat; Conuellitur. cur non, qui variolis semel laborarit, eandem diathesin proli communicabit? Probabilia sanè haec multis fortasse videbuntur: sed si ad vnguem, vt aiunt, excutiantur, vix ea bonus admittet Medicus.