# Historia anatomica 393

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/393

Lacessita quidem excretionem anteuertit, & ante consuetum tempus excernit. Sic cum septenarij tantùm verè sint critici, vacuationes tamen diebus intercalaribus molitur Natura, & ante tempus excernit ob aliquod extrinsecus adueniens irritamentum. Impedita verò aut ob viarum angustiam, aut ob humorum crassitiem, consuetam vacuationem saepe remoratur. Ita sit, vt quibusdam bis in mense erumpant menstrua, aliis vix ante quadragesimum diem. Cur autem singulo quoque mense potius, quàm bis aut ter in mense fluat per vterum sanguis, & cur septenarij potius quam senarij sint critici, ἀνθρωπινηναρ βαίνουσισύνεσιν, humani ingenij captu id superat. Pollicetur quidem Hippocrates ad finem libelli περὶ ἀρχῶν, sens φύσεως ἀναγκην δίοτι ἐν ἐπτὰ τουτέον ἕκαστα διοικεῖται, naturę necessitatem, cur septenariis singula dispensentur explicaturum: sed rei, vt opinor, magnitudine, & difficultate perterritus, nusquam id praestat. Verum de his fusiùs libello nostro De diebus criticis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
