Latin
CONTROVERSIAE
André Du Laurens, Historia anatomica 394-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATORICAE. An ad conceptionem semina simul effundi, &cum voluptate debeant, statimque misceri. VAEST. XI. perfectam generationem semen vtrumque &masculeum &foemineum necessariò requiri, iam à nobis confectum est. Sed an simul in coitu effundi debeant, nondum est explicatum. Auerroes seminis eiaculationem in vterum non semper necessariam esse contendit, vultque sine viri amplexu foeminam concipere posse. Profert historiam mulieris, quae balneum ingressa, in quod virile semen effusum fuerat, concepit: tam valida fuit vteri in prolectando semine facultas attractrix. Sed miror Philosophum in re tam aperta ita misere hallucinatum, &in muliercularum deliramentis ita credulum: nam id sibi relatum à vicina affirmat. at versipelle genus famae consulens suae, hanc finxit technam, qua deluderet seculi credulitatem. An immemores, ô Auerroes, eorum quae praeceptor Aristoteles 2. De gener. anim. scriptis mandauit? Semen totum esse aëreum, &spumosum, statimque aëri expositum liquescere, aquescere &infoecundum reddi? Sed &I. De gen. anim. cap. 6. scribit; animalia, quae penem habent oblongum, ideò esse infoecunda, quòd ob viae longitudinem semen refrigeretur. Si ergo in proprio conceptaculo refrigeratur; multò magis in aërem &aquam effusum ποσπαδιαιοι, quibus per vinculum, meatus semini &vrinae communis contorquetur, generare non possunt, non quòd semen foecundum non habeant, sed quòd in virgae flexibus aliquantulum haerens, ferri rectà nequeat Galeno cap. 3. lib. 15. de vsu part. Annon sterilitatis caussam agnouit Hippocrates I. περὶ γυναικελων, vteri peruersionem, distortionemque, quod semen rectà ad os vteri internum ferri nequeat? Necessaria est igitur, ô Auerroes, virilis seminis in vteri ceruicem eiaculatio, quae &rectà, &impetu fiat. Quia porrò in brutis ea quae rectà fit seminis eiaculatio magis est conspicua, coeunt enim à terro, sit vt vno coitu ferè semper concipiant, foeminae rariùs; impeditur etiam ea seminis iaculatio à motu, belluae à natura edoctae in coitu manent quiete. Quòd si eodem tempore foemina semen suum eiaculetur, &celeriùs &perfectiùs fiet conceptio, quia libidinis furore ὴ σχυDe fOLLIO, VId &incensus vterus, semen maiore auiditate alliciet &lexabitur. Hoc primus omnium docuit Hippocrates I.