# Historia anatomica 394

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/394

Sunt qui ex singulis ferè corporis partibus concepti foetus signa petant. Nos mulierem concepisse existimamus, si in seminum concursu totum corpus leuiter cohorruerit, aut titillatu quodam vterum contrahi perceperit; si exceptum cum voluptate semen non exciderit; si vteri os internum exquisitè conniueat; si lenis doloris sensus circa vmbilicum & hypogastrium oberret: si menstrua subsistat purgatio; si mammae obdurescant, extuberent, perdoleant; si Veneris appetentia languescat; si ocyssimè lętetur, & subinde moerore afficiatur; denique si in eduliis fastidium. Marem verò foeminamve an conceperit mulier, difficile est iudicare, ita tamen ex summi Dictatoris doctrina coniiciendum; quòd quae marem gerit εὔχρους σοσιν, bene colorata est; quę foeminam, δέσχρους, decolor, Aphor. 48. sect. 5. Quòd mares ἐν τοῖσι δέξιοισι, dextra partes foeminae, ἐν τοῖσι ἀριστεροῖσι, sinistra magis contineantur, Aphoris. 48. sect. eiusdem. Quòd si marem conceperit, tum eat magis dextra mamma; si foeminam, sinistra, Aphorism. 38. sect. 5. Verùm haec omnia σοχασμοὶ sunt, non τεκμήρια.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
