# Historia anatomica 395.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 395.1 to 395.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/395.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/395.1

De morbis mulierum, his verbis: καὶ ἣν τὰ ἀπὸ τὸ ἀνδρὸς ὁμοῤῥοθὴ κατʼ ἐξιν τῷ ἀπὸ τῆς γυναικὸς ταχύτερον κυείσει. Si quae à viro prodeunt simul, & secundum rectitudinem, cum iis quae à muliere excernuntur concurrant, celeriùs concipiet. Dixit ὁ μορ p obn, metaphora ducta à remigibus, qui vno nixu consensuque & aequali temporis interuallo, remos immergunt in aquam, statimque attollunt. Quod autem celeriùs concipere scripsit Hippocrates, argumento est non esse perpetuò necessariam vtriusque seminis simul & semel eiaculationem; sed posse aliquando conceptionem licèt tardiorem fieri, si paulò ante, aut paulò post seminum fiat emissio. Quod si multo post aut antè quàm mulier, vir semen emittat, exhaustis dissipatisque spiritibus non fiet conceptio. Hoc idem voluit Aristoteles libro io. De historia animalium, quem doctissimis commentariis illustrauit Scaliger. Sunt (inquit) qui putant concipi non posse, nisi vtrinque eodem tempore seminis iactus fiat. Hi falluntur, quia corpus bene habitum citiùs emittit. Ergo cùm id semen valentissimum sit, non corrumpitur; sed attractum seruatur ad eam mistionem quae futura est. Ex quibus patet, ad conceptionem simpliciter non esse vtriusque seminis eodem tempore necessariam perpetuò eiaculationem, sed ad celeriorem tantùm conceptionem. Vtrum vero sine voluptate fieri possit conceptio, quaesitum est olim. Plures hodie comperias, quae ne quidem titillationis scintillulam vllam per sensisse affirment. Dinus non semper excretionem seminis & conceptionem, cum voluptate esse putat, nempe vbi non accedit ad vterios eiaculatio, sed ad cauitatem, cuius est sensus hebetior. Sed errat honus ille vir. Non enim ideo voluptas excitatur, quòd ad vteri os semen feratur, sed quia per vasa spermatica exquisitissimi sensus decurrit; alioqui grauidae, quae semen non in osculum interius, sed mediam ceruicem eiaculantur, voluptatem nullam perciperent: at grauidas maiore frui voluptate certissimum est, quia per ductus longiores fertur earum semen, vt capite De superfoetatione fusiùs explicabitur. Soluit quaestionem hanc Hippocrates libro περὶ ἀρχῶν. Vbi enim conceptionis signa quaedam aperuit, haec non omnibus contingere scribit, sed iis tantùm, quarum pura sint corpora; crassis verò, mucosis & impuris nihil tale contingere affirmat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
