Latin
QVAESTIO XII
André Du Laurens, Historia anatomica 396-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XII. VIVS quaestionis dissolutio difficiles explicatus non habet. Nam Agens duplex. cùm ex Philosophi doctrina, agens duplex sit, alterum principale, adiuuans alterum &promouens tantùm: vterum agens principale nemo dixerit; quia sola mulier, sine viri complexu conciperet, &perpetuò foeminae, nunquam mares efformarentur. Agit ergo vterus, vt o caussa sine qua non, quia vim seminis sopitam promouet, &deliteCaussarum effiscentem suscitat. Medici efficientium caussarum tria statuunt genera; cientium apud Meclitos tria aut enim principalis est, aut adiuuans, aut sine qua nihil efficitur. Sic in catharticis caussa genera. princeps purgationis, est medicamenti proprietas; caussa adiuuans, temperies calida; caussa sine qua non natiuus noster calor, sine quo medicamenti vis sopita, in actum haudquaquam erumperet. Ita in foetus conformatione caussa princeps, semen est spiritus dico seminis; quibus nobilis illa architectrix (animam intelligo) domicilium sibi parat functionibus suis edendis accommodatum. Caussa adiuuans, laudabilis seminum &vteri temperies. Caussa sine qua non, est, vterus. Cùm enim semina actu non sint animata, sed δυναμα tantùm, alieno Quat madis indigent vt excitentur principio. Agit itaque vterus multis modis. Primùm, viri semen è vteriis agat. sua ceruice, vt ceruus e profundis cuniculis serpentem narium inspiratu allicit. Non enim, Primaactio est vt somniarunt veteres quidam, effunditur virile semen in vteri cauitatem, sed in ceruicem. seminis tractis. Et ergo occurrit obuiam: hoc ore interno, quasi manu, trahit arripitque, &in sinum suum recondit. Et quemadmodum, vt scribit Galenus I. De semine, famelicus ventriculus cum fundo suo ad stomachum adcurrit, ac eo, veluti quadam vtitur manu; ita vterus concupiscentiae fundus, seminis appetens, ei totus ad pudendum obuius occurrit. Haec itaque prima Secunda actio est vteri actio, seminis masculei tractio. Secunda vteri actio seminum est permixtio. Permisseminum per centur enim aut à se aut ab alio Non à se, quia nec eodem tempore perpetuò emittuntur, vt mixtio. Hippocr. &Aristotelis auctoritate superiori exercitatione confecimus, nec in eundem locum eiaculantur. Virile siquidem in ceruicem, foemineum vero semen per latera (cornua dicunt, in sinum vteri funditur, fit ergo ab vtero seminum haec permixtio, quam Barbari Tertia est seaggregationem vocant. Tertia vteri actio, seminum est retentio, in qua manifestum vteri mminum retentio. motum praesentit mulier. Colligit enim, sese contrahit, corrugatur, suumque osculum ita exPestrema actio quisitè claudit, vt ne specilli quidem cuspidem admittat. Postrema vteri actio seminum est vteri est conceptio. suscitatio, quam conceptionem vocant. Suscitatur autem seminum facultas non tam vteri calore, quàm eius ingenita proprietate. In quamcumque enim aliam corporis partem, etiam calidiorem effundatur semen, non concipietur, sed computrescet. Conceptione facta, cessat vteri actio. Tota vis agendi, efformandi, nutriendi, augendi, foetui relinquitur. Hoc tantùm praestat vterus, quod foetum continet, conseruat, fouet, quia locus locati est conseruatio. De vitiosis conceptionibus, ac praecipuè de mola.