Latin
398.1 to 398.4
André Du Laurens, Historia anatomica 398.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
mola ex Hippocrate. Primum ex tumore ventris. Secundum ex motis. Dißimilis molae &puelli motus. Tertium signum ex lacte. Postremum ex gestationis tempore. tùm crudioribus &corruptis, aut ex foemineo masculeum superante eam generari volunt. erùm generationis modum diuinus expressit Hippocrates 1. περὶ γυναικείων, &libro De sterilibus, cuius verba quasi ex tripode dicta, hîc subscribam: περὶ δὲ μύλης κυήσιος τόδὲ αἵτιον. Ἐπὴν πολλα τὰ ἐπιμήνια ἔοντα γονὴν ὀλίγὴ καὶ νοσώδεν ξυλλάβωσιν, οὔτε κύημα ἐθαγενὲς γίνεται, καὶ ἡ γασὴρ πληρης ὥσπερ κυούσης. De molę conceptu, inquit, hęc vera est ratio. Cùm sanguis copiosissimus semen paucum &morbosum acceperit, legitimus conceptus non fit, &venter intumescit, quasi vtero gereret. Quid breuius? quid apertius dici potuit? Duo ad molae generationem requirit Hippocrates, primùm, vt semen adsit virile, sed paucum &vitiosum; deinde, vt sanguis affluat copiosissimus. Semen paucum &vitiosum formationis opus aggreditur, &membranas effingere conatur. Est enim ferè omnis mola villis &membranis tecta. Sed dum inchoatum opus perficere tentat, affluxu sanguinis copiosissimo impeditur partium discretio neque enim, vt iam docuimus, ante spermaticarum partium delineationem affluere debet sanguis. Itaque ob sanguinis praedominium, illegitimus fit conceptus; &loco animalis, quae prima erat naturae intentio, caro generatur informis, vitae quaedam habens principia, sed adeò imbecilla, vt statim extinguantur. Nam quod quotidie augeatur &crescat, id non praestat vera nutritione, sed appositione. Sunt qui carnem hanc inanimam non esse, omnino velint, sed ἡμίζωον. Nunquam igitur sine virili semine molam generari voluit Hippocrates; &principium omne coagmentationis molae semper est à semine. Id confirmat Actuarius definitione sua; Mola, inquit, est tumor carneus, qui principium, &quod habet compactum, sumit à semine prolifico. Sed haec de molae natura &caussis dicta sint satis. Nunc quibus notis à vero conceptu distinguatur, aperiamus. Hippocrates primo De morbis mul. &libr. De sterilibus, molae signa ab his quatuor, tumore ventris, motu, lacte &gestationis tempore petenda putat. Primum quidem à ventris tumore. Nam celerius ex mola, quàm ex vero foetu venter intumescit, &maiore cum duritie tenditur, ac difficilius gestatur.