Latin
399.4 to 399.5
André Du Laurens, Historia anatomica 399.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui igni tribuant formas illas monstriferas, id est, mobilitati igneae tanquam artifici ad formanda corpora celandasque effigies. Nos ad materialem &efficientem generationis caussam omnia referenda putamus. Materia semen est. Efficiens seu agens; aliud est primarium princeps, hocque duplex, vis scilicet formatrix &imaginatio; aliud instrumentarium, locus nempe &qualitates quędam, vt calor. Materia in vitio est tribus modis, vel enim de ficit, vel superfluit, vel variè permiscetur. Si spermaticae materiae sit inopia, monstra fient in magnitudine &numero deficiente. Si redundet semen, fient bicipites, quatuor erunt brachia, &c. Si seminum adsit confusio permixtioque, diuersae speciei monstra gignentur, sic Sodomitae &qui cum brutis rem habent, terrifica sępe generant monstra. Sic in Aegypto &Aphrica ob animalium diuersae speciei permixtionem, frequentissima monstra contingere dicebat Aristoteles. Ita ergo ex parte materię fiunt monstra. &parte agentis vario modo contingere possunt. agens primarium, aut est vis formatrix, aut imaginatio. Imaginationis vires suo loco explicabimus; hîc sufficiat annotare ex Arabum doctrina posse validam imaginatio nem producere formas, non secus atque intelligentiae superiores formas metallorum, plantarum &animalium producunt. Legimus in conterminis Pisae, mulierem puellam edidisse pilis camelorum similibus refertam, quia imago B. Joannis ante oculos ei perpetuò obseruabatur.