# Historia anatomica 399.4-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 399.4 to 399.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.4

Sunt qui igni tribuant formas illas monstriferas, id est, mobilitati igneae tanquam artifici ad formanda corpora celandasque effigies. Nos ad materialem & efficientem generationis caussam omnia referenda putamus. Materia semen est. Efficiens seu agens; aliud est primarium princeps, hocque duplex, vis scilicet formatrix & imaginatio; aliud instrumentarium, locus nempe & qualitates quędam, vt calor. Materia in vitio est tribus modis, vel enim de ficit, vel superfluit, vel variè permiscetur. Si spermaticae materiae sit inopia, monstra fient in magnitudine & numero deficiente. Si redundet semen, fient bicipites, quatuor erunt brachia, &c. Si seminum adsit confusio permixtioque, diuersae speciei monstra gignentur, sic Sodomitae & qui cum brutis rem habent, terrifica sępe generant monstra. Sic in Aegypto & Aphrica ob animalium diuersae speciei permixtionem, frequentissima monstra contingere dicebat Aristoteles. Ita ergo ex parte materię fiunt monstra. & parte agentis vario modo contingere possunt. agens primarium, aut est vis formatrix, aut imaginatio. Imaginationis vires suo loco explicabimus; hîc sufficiat annotare ex Arabum doctrina posse validam imaginatio nem producere formas, non secus atque intelligentiae superiores formas metallorum, plantarum & animalium producunt. Legimus in conterminis Pisae, mulierem puellam edidisse pilis camelorum similibus refertam, quia imago B. Joannis ante oculos ei perpetuò obseruabatur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
