Latin
40.5 to 40.8
André Du Laurens, Historia anatomica 40.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Similaris actio ea dicitur, quae à sola partis temperie inchoatur, ab eadem perficitur, &à qualibet partis portiuncula integra &perfecta editur: Nutritionem eiusmodi esse, clarius est quàm vt demonstratione vlla egeat; quaelibet enim ossis portiuncula alimentum trahit, retinet, coquit &reliquias expellit, quia quaelibet ossis parsos est, totiusque formam ac naturam obtinet; forma haec temperies dicitur; à sola igitur temperie &inchoatur &perficitur nutritio. Caro (inquit Galenus primo de vsu partium capite nono) per solam temperiem est caro: neruus per suam temperiem neruus est. Et primo de facultatibus naturalibus, Qui similarium partium actionem conseruare studet, temperiem seruet necesse est. Actio organica ea dicitur, quae à temperie sola nec inchoatur, nec absoluitur, nec nisi à toto instrumento integra &perfecta editur, sic visio, quae propria est oculi actio, non à crystallino tantum, nec ab optico, nec à tunicis perficitur, sed ab omnibus simul. Actionis huius organicae forma non est temperies, sed laudabilis conformatio. Non videt oculus, non apprehendit manus, non progreditur pes, non mouet musculus per solam temperiem, sed quia hoc vel illo modo sunt conformata organa. Hoc loco dubitatione &rerum obscuritate aestuant quidam, contenduntque, actiones omnes similarium esse partium, nullas organicarum. Galenum huius sententiae fautorem opponunt nobis, qui cap. 2. libri 7. methodi, cap. 3. lib. 6. de locis affectis &secundo de optima corporis constitutione, in omni organo particulam vnam vult esse similarem, quae actionis organicae causa sit princeps, reliquas vsum praestare tantum. Sic visio à crystallino fit, αυμάτωσις à parenchymate, voluntarius motus à musculi carne; tunicae, musculi, nerui, humores duo, visionem aut praestantiorem reddunt, aut conseruant tantum. Quin etiam scribit Galenus capite quinto libri de constitutione artis, actiones primo &per se similarium esse, secundario &ex accidenti organicarum; huc accedit, quod functiones à facultatibus manant, facultates à temperamento, at temperies forma est similaris partis. quinto de locis affectis omnium facultatum essentiam, vult consistere in temperie. Sexto de locis affectis, actiones ex propria partium essentia manare vult, non ex positu. Nam siue cor siue iecur in alia parte ponatur, nihilominus actionem suam obibit. Et decimo methodi de frigido balneo loquens.