Latin
401.5 to 401.7
André Du Laurens, Historia anatomica 401.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Altera tunica puellum immediatè inuoluens, ob mollitiem &tenuitatem ἀμνειὸς, agnina appellatur, ab aliis conceptus armatura, car ta virginea, indusium, ab Arabibus, abigas Libera est omni ex parte praeterquam in regione placentę, vbi chorio ita adnascitur, vt vix ab ea separari possit; vrinae &sudoris est conceptaculum; vnde non exigua puello commoditas; innatat enim puellus aquis, &in iis innocenter vt in bameo sedet partusque inde spe ratur facilior, quia lęuius est &lubricum magis vteri osculum. Tegmina haec sibi mutuò connata vnum videntur constituere, quod Graecis δένταριον καὶ ὑστερον, Latinis, secunda vel secundina dicitur, aut quod in pariendo vitimum sit, aut quod secundum sit ab vtero foetus domicilium. His tunicis obuallata seminis interior &nobilior pars, audacius formationem aggreditur. Tunc temporis per totam seminis molem vagatur spiritus, &cum procreatrici facultati duae famulentur, immutatrix &conformatrix: primùm seminis materia alteratur, &disponitur, mox eodem ferè momento partium omnium spermaticarum prima stamina rudioribus quasi lineis simul &semel adumbrantur. Tunc tres ampullas quasi guttas pellucidas, bullis similes, quas aqua pluuia suo in flumen illapsu exci In brutis menbranae tres.